De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  2. nam certe neque consilio primordia rerum
  3. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  4. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  5. sed quia multa modis multis primordia rerum
  6. ex infinito iam tempore percita plagis
  7. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  8. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  9. quae cumque inter se possent congressa creare,
  10. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  11. omnigenus coetus et motus experiundo
  12. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  13. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  14. terrai maris et caeli generisque animantum.
  15. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  16. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  17. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  18. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  19. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  20. diffugere inde loci partes coepere paresque
  21. cum paribus iungi res et discludere mundum
  22. membraque dividere et magnas disponere partes
  23. omnigenis e principiis, discordia quorum
  24. intervalla vias conexus pondera plagas
  25. concursus motus turbabat proelia miscens
  26. propter dissimilis formas variasque figuras,
  27. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  28. nec motus inter sese dare convenientis,
  29. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  30. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  31. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  32. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  33. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  34. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  35. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  36. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  37. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  38. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  39. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  40. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  41. partibus erumpens primus se sustulit aether
  42. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  43. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  44. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  45. matutina rubent radiati lumina solis
  46. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  47. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  48. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  49. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  50. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  51. corpore concreto circum datus undique saepsit
  52. et late diffusus in omnis undique partis
  53. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  54. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  55. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  56. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  57. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  58. nec levia ut possent per summas labier oras,
  59. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  60. versent et partes ut mundi totius extent;
  61. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  62. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  63. his igitur rebus retractis terra repente,
  64. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  65. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  66. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  67. et radii solis cogebant undique terram
  68. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  69. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  70. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  71. augebat mare manando camposque natantis,
  72. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  73. corpora multa vaporis et altaque caeli
  74. densabant procul a terris fulgentia templa.
  75. sidebant campi, crescebant montibus altis
  76. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  77. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  78. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  79. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  80. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  81. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  82. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  83. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  84. atque levissimus super influit auras
  85. nec liquidum corpus turbantibus auris
  86. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  87. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  88. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  89. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  90. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  91. unum labendi conservans usque tenorem.
  92. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  93. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  94. ex utraque polum parti premere nobis
  95. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  96. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  97. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  98. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  99. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  100. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  101. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  102. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  103. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  104. passim per caeli volvunt summania templa,
  105. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  106. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  107. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  108. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  109. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  110. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  111. in variis mundis varia ratione creatis,
  112. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  113. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  114. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  115. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  116. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  117. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  118. evanescere paulatim et decrescere pondus
  119. convenit atque aliam naturam supter habere
  120. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  121. partibus mundi, quibus insita vivit.
  122. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  123. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  124. nec caput est oneri collo nec denique totum
  125. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  126. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  127. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  128. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  129. sic igitur tellus non est aliena repente
  130. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  131. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  132. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  133. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  134. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  135. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  136. partibus mundi caeloque revincta;
  137. nam communibus inter se radicibus haerent
  138. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  139. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  140. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  141. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  142. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  143. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  144. iamne vides quantum tenuis natura valere
  145. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  146. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  147. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  148. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  149. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  150. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  151. nil magnis intervallis de corpore libant
  152. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  153. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  154. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  155. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  156. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  157. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  158. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,