De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  2. umor item quondam coepit superare coortus,
  3. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  4. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  5. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  6. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  7. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  8. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  9. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  10. nam certe neque consilio primordia rerum
  11. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  12. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  13. sed quia multa modis multis primordia rerum
  14. ex infinito iam tempore percita plagis
  15. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  16. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  17. quae cumque inter se possent congressa creare,
  18. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  19. omnigenus coetus et motus experiundo
  20. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  21. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  22. terrai maris et caeli generisque animantum.
  23. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  24. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  25. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  26. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  27. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  28. diffugere inde loci partes coepere paresque
  29. cum paribus iungi res et discludere mundum
  30. membraque dividere et magnas disponere partes
  31. omnigenis e principiis, discordia quorum
  32. intervalla vias conexus pondera plagas
  33. concursus motus turbabat proelia miscens
  34. propter dissimilis formas variasque figuras,
  35. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  36. nec motus inter sese dare convenientis,
  37. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  38. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  39. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  40. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  41. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  42. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  43. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  44. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  45. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  46. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  47. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  48. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  49. partibus erumpens primus se sustulit aether
  50. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  51. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  52. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  53. matutina rubent radiati lumina solis
  54. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  55. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  56. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  57. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  58. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  59. corpore concreto circum datus undique saepsit
  60. et late diffusus in omnis undique partis
  61. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  62. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  63. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  64. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  65. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  66. nec levia ut possent per summas labier oras,
  67. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  68. versent et partes ut mundi totius extent;
  69. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  70. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  71. his igitur rebus retractis terra repente,
  72. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  73. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  74. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  75. et radii solis cogebant undique terram
  76. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  77. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  78. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  79. augebat mare manando camposque natantis,
  80. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  81. corpora multa vaporis et altaque caeli
  82. densabant procul a terris fulgentia templa.
  83. sidebant campi, crescebant montibus altis
  84. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  85. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  86. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  87. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  88. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  89. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  90. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  91. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  92. atque levissimus super influit auras
  93. nec liquidum corpus turbantibus auris
  94. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  95. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  96. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  97. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  98. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  99. unum labendi conservans usque tenorem.
  100. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  101. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  102. ex utraque polum parti premere nobis
  103. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  104. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  105. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  106. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  107. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  108. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  109. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  110. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  111. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  112. passim per caeli volvunt summania templa,
  113. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  114. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  115. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  116. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  117. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  118. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  119. in variis mundis varia ratione creatis,
  120. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  121. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  122. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  123. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  124. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  125. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  126. evanescere paulatim et decrescere pondus
  127. convenit atque aliam naturam supter habere
  128. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  129. partibus mundi, quibus insita vivit.
  130. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  131. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  132. nec caput est oneri collo nec denique totum
  133. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  134. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  135. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  136. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  137. sic igitur tellus non est aliena repente
  138. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  139. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  140. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  141. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  142. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  143. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  144. partibus mundi caeloque revincta;
  145. nam communibus inter se radicibus haerent
  146. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  147. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  148. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  149. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  150. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  151. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  152. iamne vides quantum tenuis natura valere
  153. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  154. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  155. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  156. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  157. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  158. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  159. nil magnis intervallis de corpore libant
  160. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  161. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  162. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  163. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  164. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  165. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  166. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  167. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  168. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  169. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  170. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  171. per multum, specie confusa videntur
  172. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  173. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  174. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  175. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  176. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  177. scire licet perquam pauxillo posse minores
  178. esse vel exigua maioris parte brevique.
  179. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  180. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  181. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  182. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  183. Illud item non est mirandum, qua ratione
  184. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  185. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  186. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  187. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  188. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  189. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  190. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  191. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  192. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  193. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  194. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  195. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  196. percipiat calidis fervoribus ardor,
  197. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  198. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  199. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  200. accidere ex una scintilla incendia passim.
  201. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  202. possideat multum caecis fervoribus ignem
  203. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  204. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  205. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  206. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  207. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  208. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  209. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  210. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  211. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  212. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  213. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  214. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  215. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  216. evanescere enim rapidas illius et acris
  217. imminui supter viris, ideoque relinqui
  218. paulatim solem cum posterioribus signis,
  219. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  220. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  221. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  222. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  223. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  224. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  225. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  226. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  227. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  228. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  229. alternis certo fluere alter tempore possit,
  230. qui queat aestivis solem detrudere signis
  231. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  232. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  233. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  234. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  235. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  236. posse alternis e partibus ire.
  237. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  238. diversas ire in partis inferna supernis?
  239. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  240. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  241. At nox obruit ingenti caligine terras,
  242. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  243. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  244. concussos itere et labefactos multo,
  245. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  246. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  247. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  248. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  249. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  250. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  251. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  252. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  253. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  254. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  255. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  256. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  257. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  258. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  259. semina confluere et solis reparare nitorem.
  260. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  261. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  262. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  263. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  264. tempore et inpubem molli pubescere veste
  265. et pariter mollem malis demittere barbam.
  266. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  267. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  268. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  269. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  270. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  271. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  272. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  273. aut quia sol idem sub terras atque superne
  274. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  275. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  276. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  277. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  278. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  279. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  280. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  281. distinet aequato caelum discrimine metas
  282. propter signiferi posituram totius orbis,
  283. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  284. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  285. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  286. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  287. aut quia crassior est certis in partibus ,
  288. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  289. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  290. propterea noctes hiberno tempore longae
  291. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  292. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  293. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  294. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  295. propterea fit uti videantur dicere verum.
  296. Luna potest solis radiis percussa nitere
  297. inque dies magis id lumen convertere nobis
  298. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  299. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  300. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  301. inde minutatim retro quasi condere lumen
  302. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  303. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  304. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  305. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  306. est etiam quare proprio cum lumine possit
  307. volvier et varias splendoris reddere formas;
  308. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  309. labitur omnimodis occursans officiensque,
  310. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  311. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  312. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  313. versandoque globum variantis edere formas,
  314. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  315. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  316. inde minutatim retro contorquet et aufert
  317. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  318. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans