De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  2. obvius aeternam succepit lampada mundi
  3. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  4. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  5. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  6. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  7. ignis enim superare potest ubi materiai
  8. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  9. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  10. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  11. umor item quondam coepit superare coortus,
  12. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  13. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  14. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  15. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  16. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  17. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  18. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  19. nam certe neque consilio primordia rerum
  20. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  21. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  22. sed quia multa modis multis primordia rerum
  23. ex infinito iam tempore percita plagis
  24. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  25. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  26. quae cumque inter se possent congressa creare,
  27. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  28. omnigenus coetus et motus experiundo
  29. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  30. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  31. terrai maris et caeli generisque animantum.
  32. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  33. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  34. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  35. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  36. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  37. diffugere inde loci partes coepere paresque
  38. cum paribus iungi res et discludere mundum
  39. membraque dividere et magnas disponere partes
  40. omnigenis e principiis, discordia quorum
  41. intervalla vias conexus pondera plagas
  42. concursus motus turbabat proelia miscens
  43. propter dissimilis formas variasque figuras,
  44. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  45. nec motus inter sese dare convenientis,
  46. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  47. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  48. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  49. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  50. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  51. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  52. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  53. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  54. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  55. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  56. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  57. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  58. partibus erumpens primus se sustulit aether
  59. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  60. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  61. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  62. matutina rubent radiati lumina solis
  63. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  64. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  65. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  66. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  67. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  68. corpore concreto circum datus undique saepsit
  69. et late diffusus in omnis undique partis
  70. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  71. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  72. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  73. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  74. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  75. nec levia ut possent per summas labier oras,
  76. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  77. versent et partes ut mundi totius extent;
  78. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  79. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  80. his igitur rebus retractis terra repente,
  81. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  82. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  83. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  84. et radii solis cogebant undique terram
  85. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  86. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  87. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  88. augebat mare manando camposque natantis,
  89. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  90. corpora multa vaporis et altaque caeli
  91. densabant procul a terris fulgentia templa.
  92. sidebant campi, crescebant montibus altis
  93. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  94. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  95. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  96. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  97. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  98. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  99. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  100. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  101. atque levissimus super influit auras
  102. nec liquidum corpus turbantibus auris
  103. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  104. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  105. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  106. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  107. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  108. unum labendi conservans usque tenorem.
  109. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  110. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  111. ex utraque polum parti premere nobis
  112. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  113. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  114. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  115. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  116. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  117. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  118. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  119. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  120. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  121. passim per caeli volvunt summania templa,
  122. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  123. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  124. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  125. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  126. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  127. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  128. in variis mundis varia ratione creatis,
  129. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  130. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  131. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  132. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  133. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  134. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  135. evanescere paulatim et decrescere pondus
  136. convenit atque aliam naturam supter habere
  137. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  138. partibus mundi, quibus insita vivit.
  139. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  140. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  141. nec caput est oneri collo nec denique totum
  142. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  143. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  144. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  145. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  146. sic igitur tellus non est aliena repente
  147. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  148. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  149. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  150. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  151. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  152. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  153. partibus mundi caeloque revincta;
  154. nam communibus inter se radicibus haerent
  155. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  156. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  157. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  158. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  159. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  160. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  161. iamne vides quantum tenuis natura valere
  162. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  163. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  164. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  165. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  166. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  167. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  168. nil magnis intervallis de corpore libant
  169. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  170. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  171. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  172. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  173. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  174. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  175. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  176. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  177. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  178. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  179. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  180. per multum, specie confusa videntur
  181. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  182. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  183. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  184. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  185. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  186. scire licet perquam pauxillo posse minores
  187. esse vel exigua maioris parte brevique.
  188. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  189. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  190. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  191. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  192. Illud item non est mirandum, qua ratione
  193. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  194. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  195. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  196. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  197. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  198. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  199. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  200. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  201. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  202. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  203. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  204. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  205. percipiat calidis fervoribus ardor,
  206. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  207. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  208. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  209. accidere ex una scintilla incendia passim.
  210. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  211. possideat multum caecis fervoribus ignem
  212. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  213. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  214. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  215. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  216. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  217. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  218. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  219. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  220. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  221. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  222. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  223. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  224. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  225. evanescere enim rapidas illius et acris
  226. imminui supter viris, ideoque relinqui
  227. paulatim solem cum posterioribus signis,
  228. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  229. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  230. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  231. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  232. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  233. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  234. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  235. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  236. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  237. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  238. alternis certo fluere alter tempore possit,
  239. qui queat aestivis solem detrudere signis
  240. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  241. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  242. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  243. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  244. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  245. posse alternis e partibus ire.
  246. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  247. diversas ire in partis inferna supernis?
  248. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  249. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  250. At nox obruit ingenti caligine terras,
  251. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  252. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  253. concussos itere et labefactos multo,
  254. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  255. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  256. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  257. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  258. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  259. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  260. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  261. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  262. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  263. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  264. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  265. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  266. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  267. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  268. semina confluere et solis reparare nitorem.
  269. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  270. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  271. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  272. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  273. tempore et inpubem molli pubescere veste
  274. et pariter mollem malis demittere barbam.
  275. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  276. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  277. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  278. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  279. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  280. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  281. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  282. aut quia sol idem sub terras atque superne
  283. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  284. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  285. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  286. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  287. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  288. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  289. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  290. distinet aequato caelum discrimine metas
  291. propter signiferi posituram totius orbis,
  292. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  293. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  294. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  295. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  296. aut quia crassior est certis in partibus ,
  297. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  298. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  299. propterea noctes hiberno tempore longae
  300. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  301. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  302. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  303. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  304. propterea fit uti videantur dicere verum.
  305. Luna potest solis radiis percussa nitere
  306. inque dies magis id lumen convertere nobis
  307. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  308. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  309. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  310. inde minutatim retro quasi condere lumen
  311. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  312. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  313. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  314. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  315. est etiam quare proprio cum lumine possit
  316. volvier et varias splendoris reddere formas;
  317. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  318. labitur omnimodis occursans officiensque,
  319. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  320. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  321. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  322. versandoque globum variantis edere formas,
  323. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  324. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  325. inde minutatim retro contorquet et aufert
  326. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  327. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  328. astrologorum artem contra convincere tendit,
  329. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  330. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  331. denique cur nequeat semper nova luna creari
  332. ordine formarum certo certisque figuris
  333. inque dies privos aborisci quaeque creata
  334. atque alia illius reparari in parte locoque,
  335. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  336. ordine cum videas tam certo multa creari.
  337. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  338. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  339. Flora quibus mater praespargens ante viai
  340. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  341. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  342. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  343. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  344. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  345. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  346. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  347. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  348. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  349. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  350. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  351. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  352. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  353. nam cur luna queat terram secludere solis
  354. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  355. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  356. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  357. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  358. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  359. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  360. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  361. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  362. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  363. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  364. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  365. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  366. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  367. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  368. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  369. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  370. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  371. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  372. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  373. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  374. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  375. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  376. quove modo possent offecto lumine obire
  377. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  378. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  379. omnia convisunt clara loca candida luce,
  380. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  381. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  382. tollere et incertis crerint committere ventis.
  383. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  384. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  385. florida fulserunt viridanti prata colore,
  386. arboribusque datumst variis exinde per auras
  387. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  388. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  389. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  390. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  391. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  392. multa modis multis varia ratione coorta.
  393. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  394. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  395. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  396. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  397. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  398. imbribus et calido solis concreta vapore;
  399. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  400. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  401. principio genus alituum variaeque volucres
  402. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  403. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  404. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  405. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  406. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  407. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  408. crescebant uteri terram radicibus apti;
  409. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  410. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  411. convertebat ibi natura foramina terrae
  412. et sucum venis cogebat fundere apertis
  413. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  414. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  415. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  416. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  417. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  418. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  419. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  420. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  421. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  422. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  423. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  424. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  425. simul volucres variantibus formis.
  426. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  427. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  428. mutat enim mundi naturam totius aetas
  429. ex alioque alius status excipere omnia debet
  430. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  431. omnia commutat natura et vertere cogit.
  432. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  433. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  434. sic igitur mundi naturam totius aetas
  435. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  436. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  437. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  438. conatast mira facie membrisque coorta,
  439. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  440. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  441. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  442. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  443. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  444. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  445. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  446. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  447. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  448. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  449. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  450. ut propagando possint procudere saecla;
  451. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  452. semina qua possint membris manare remissis,
  453. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  454. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  455. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  456. nec potuisse propagando procudere prolem.
  457. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  458. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  459. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  460. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  461. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  462. principio genus acre leonum saevaque saecla
  463. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  464. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  465. et genus omne quod est veterino semine partum
  466. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  467. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  468. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  469. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  470. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  471. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  472. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  473. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  474. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  475. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  476. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  477. donec ad interitum genus id natura redegit.
  478. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  479. esse queunt duplici natura et corpore bino
  480. ex alienigenis membris compacta, potestas
  481. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  482. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  483. principio circum tribus actis impiger annis
  484. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  485. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  486. post ubi equum validae vires aetate senecta
  487. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  488. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  489. officit et molli vestit lanugine malas;
  490. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  491. confieri credas Centauros posse neque esse,
  492. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  493. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  494. inter se quorum discordia membra videmus;
  495. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  496. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  497. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  498. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  499. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  500. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  501. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  502. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  503. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  504. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  505. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  506. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  507. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  508. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  509. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  510. multa licet simili ratione effutiat ore,
  511. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  512. fluxisse et gemmis florere arbusta
  513. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  514. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  515. et manibus totum circum se vertere caelum.
  516. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  517. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  518. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  519. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  520. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  521. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  522. non tamen inter se possunt complexa creari,
  523. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  524. foedere naturae certo discrimina servant.
  525. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  526. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  527. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  528. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  529. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  530. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  531. multaque per caelum solis volventia lustra
  532. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  533. nec robustus erat curvi moderator aratri
  534. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  535. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  536. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  537. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  538. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  539. glandiferas inter curabant corpora quercus
  540. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  541. arbita puniceo fieri matura colore,
  542. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  543. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  544. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  545. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  546. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  547. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  548. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  549. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  550. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  551. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  552. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  553. necdum res igni scibant tractare neque uti
  554. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  555. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  556. et frutices inter condebant squalida membra
  557. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  558. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  559. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  560. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  561. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  562. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  563. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  564. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  565. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  566. et manuum mira freti virtute pedumque
  567. consectabantur silvestria saecla ferarum
  568. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  569. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  570. saetigerisque pares subus silvestria membra
  571. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  572. circum se foliis ac frondibus involventes.
  573. nec plangore diem magno solemque per agros
  574. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  575. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  576. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  577. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  578. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  579. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  580. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  581. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  582. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  583. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  584. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  585. spumigeri suis adventu validique leonis
  586. atque intempesta cedebant nocte paventes
  587. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  588. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  589. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  590. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  591. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  592. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  593. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  594. at quos effugium servarat corpore adeso,
  595. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  596. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  597. donique eos vita privarant vermina saeva
  598. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  599. at non multa virum sub signis milia ducta
  600. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  601. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  602. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  603. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  604. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  605. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  606. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  607. tum penuria deinde cibi languentia leto
  608. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  609. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  610. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  611. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  612. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  613. ---
  614. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  615. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  616. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  617. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  618. et Venus inminuit viris puerique parentum
  619. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  620. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  621. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  622. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  623. vocibus et gestu cum balbe significarent
  624. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  625. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  626. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  627. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  628. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  629. At varios linguae sonitus natura subegit
  630. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  631. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  632. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  633. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  634. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  635. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  636. illis iratus petit atque infestus inurget.
  637. at catuli pantherarum scymnique leonum
  638. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  639. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  640. alituum porro genus alis omne videmus
  641. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  642. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  643. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  644. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  645. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  646. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  647. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  648. inter se fuerant, unde insita notities est
  649. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  650. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  651. cogere item pluris unus victosque domare
  652. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  653. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  654. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  655. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  656. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  657. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  658. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  659. pro vario sensu varia res voce notaret?
  660. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  661. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  662. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  663. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  664. inritata canum cum primum magna Molossum
  665. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  666. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  667. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  668. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  669. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  670. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  671. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  672. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  673. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  674. denique non hinnitus item differre videtur,
  675. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  676. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  677. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  678. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  679. postremo genus alituum variaeque volucres,
  680. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  681. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  682. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  683. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  684. et partim mutant cum tempestatibus una
  685. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  686. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  687. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  688. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  689. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  690. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  691. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  692. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  693. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  694. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  695. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  696. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  697. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  698. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  699. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  700. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  701. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  702. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  703. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  704. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  705. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  706. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  707. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  708. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  709. condere coeperunt urbis arcemque locare
  710. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  711. et pecudes et agros divisere atque dedere
  712. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  713. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  714. posterius res inventast aurumque repertum,
  715. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  716. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  717. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  718. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  719. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  720. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  721. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  722. ut fundamento stabili fortuna maneret
  723. et placidam possent opulenti degere vitam,
  724. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  725. certantes iter infestum fecere viai,
  726. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  727. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  728. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  729. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  730. ut satius multo iam sit parere quietum
  731. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  732. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  733. angustum per iter luctantes ambitionis;
  734. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  735. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  736. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  737. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  738. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  739. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  740. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  741. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  742. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  743. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  744. inde magistratum partim docuere creare
  745. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  746. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  747. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  748. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  749. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  750. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  751. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  752. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  753. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  754. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  755. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  756. qui violat factis communia foedera pacis.
  757. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  758. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  759. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  760. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  761. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  762. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  763. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  764. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  765. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  766. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  767. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  768. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  769. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  770. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  771. egregias animo facies vigilante videbant
  772. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  773. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  774. membra movere videbantur vocesque superbas
  775. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  776. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  777. subpeditabatur facies et forma manebat,
  778. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  779. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  780. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  781. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  782. et simul in somnis quia multa et mira videbant