De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  2. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  3. obvius aeternam succepit lampada mundi
  4. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  5. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  6. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  7. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  8. ignis enim superare potest ubi materiai
  9. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  10. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  11. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  12. umor item quondam coepit superare coortus,
  13. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  14. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  15. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  16. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  17. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  18. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  19. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  20. nam certe neque consilio primordia rerum
  21. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  22. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  23. sed quia multa modis multis primordia rerum
  24. ex infinito iam tempore percita plagis
  25. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  26. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  27. quae cumque inter se possent congressa creare,
  28. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  29. omnigenus coetus et motus experiundo
  30. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  31. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  32. terrai maris et caeli generisque animantum.
  33. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  34. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  35. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  36. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  37. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  38. diffugere inde loci partes coepere paresque
  39. cum paribus iungi res et discludere mundum
  40. membraque dividere et magnas disponere partes
  41. omnigenis e principiis, discordia quorum
  42. intervalla vias conexus pondera plagas
  43. concursus motus turbabat proelia miscens
  44. propter dissimilis formas variasque figuras,
  45. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  46. nec motus inter sese dare convenientis,
  47. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  48. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  49. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  50. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  51. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  52. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  53. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  54. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  55. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  56. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  57. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  58. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  59. partibus erumpens primus se sustulit aether
  60. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  61. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  62. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  63. matutina rubent radiati lumina solis
  64. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  65. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  66. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  67. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  68. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  69. corpore concreto circum datus undique saepsit
  70. et late diffusus in omnis undique partis
  71. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  72. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  73. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  74. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  75. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  76. nec levia ut possent per summas labier oras,
  77. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  78. versent et partes ut mundi totius extent;
  79. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  80. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  81. his igitur rebus retractis terra repente,
  82. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  83. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  84. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  85. et radii solis cogebant undique terram
  86. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  87. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  88. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  89. augebat mare manando camposque natantis,
  90. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  91. corpora multa vaporis et altaque caeli
  92. densabant procul a terris fulgentia templa.
  93. sidebant campi, crescebant montibus altis
  94. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa