De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  2. nec porro natura loci spatiumque profundi
  3. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  4. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  5. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  6. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  7. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  8. quare etiam nativa necessumst confiteare
  9. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  10. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  11. inmensi validas aevi contemnere vires.
  12. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  13. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  14. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  15. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  16. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  17. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  18. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  19. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  20. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  21. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  22. et siccare prius confidunt omnia posse
  23. quam liquor incepti possit contingere finem.
  24. tantum spirantes aequo certamine bellum
  25. magnis inter se de rebus cernere certant,
  26. cum semel interea fuerit superantior ignis
  27. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  28. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  29. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  30. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  31. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  32. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  33. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  34. obvius aeternam succepit lampada mundi
  35. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  36. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  37. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  38. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  39. ignis enim superare potest ubi materiai
  40. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  41. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  42. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  43. umor item quondam coepit superare coortus,
  44. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  45. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  46. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  47. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  48. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  49. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  50. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  51. nam certe neque consilio primordia rerum
  52. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  53. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  54. sed quia multa modis multis primordia rerum
  55. ex infinito iam tempore percita plagis
  56. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  57. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  58. quae cumque inter se possent congressa creare,
  59. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  60. omnigenus coetus et motus experiundo
  61. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  62. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  63. terrai maris et caeli generisque animantum.
  64. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  65. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  66. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  67. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  68. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  69. diffugere inde loci partes coepere paresque
  70. cum paribus iungi res et discludere mundum
  71. membraque dividere et magnas disponere partes
  72. omnigenis e principiis, discordia quorum
  73. intervalla vias conexus pondera plagas
  74. concursus motus turbabat proelia miscens
  75. propter dissimilis formas variasque figuras,
  76. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  77. nec motus inter sese dare convenientis,
  78. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  79. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  80. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  81. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  82. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  83. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  84. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  85. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  86. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  87. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  88. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  89. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  90. partibus erumpens primus se sustulit aether
  91. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  92. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  93. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  94. matutina rubent radiati lumina solis
  95. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  96. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  97. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  98. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  99. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  100. corpore concreto circum datus undique saepsit
  101. et late diffusus in omnis undique partis
  102. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  103. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  104. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  105. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  106. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  107. nec levia ut possent per summas labier oras,
  108. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  109. versent et partes ut mundi totius extent;
  110. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  111. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  112. his igitur rebus retractis terra repente,
  113. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  114. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  115. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  116. et radii solis cogebant undique terram
  117. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  118. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  119. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  120. augebat mare manando camposque natantis,
  121. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  122. corpora multa vaporis et altaque caeli
  123. densabant procul a terris fulgentia templa.
  124. sidebant campi, crescebant montibus altis
  125. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa