De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
  2. propter Atlanteum litus pelagique severa,
  3. quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
  4. cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
  5. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  6. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  7. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  8. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  9. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  10. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  11. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  12. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  13. sollicitum curae quantique perinde timores!
  14. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  15. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  16. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  17. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  18. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  19. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  20. iam mortalibus e divis dare dicta suerit