De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex infinito quae tempore pertolerassent
  2. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  3. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  4. continet amplexu terram: si procreat ex se
  5. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  6. totum nativum mortali corpore constat.
  7. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  8. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  9. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  10. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  11. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  12. non alias alii quoque res cecinere ?
  13. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  14. aeternis famae monimentis insita florent?
  15. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  16. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  17. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  18. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  19. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  20. denique natura haec rerum ratioque repertast
  21. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  22. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  23. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  24. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  25. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  26. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  27. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  28. tanto quique magis victus fateare necessest
  29. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  30. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  31. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  32. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  33. nec ratione alia mortales esse videmur,
  34. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  35. atque illi quos a vita natura removit.
  36. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  37. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  38. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  39. dissociare intus partis, ut materiai
  40. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  41. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  42. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  43. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  44. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  45. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  46. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  47. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  48. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  49. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  50. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  51. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  52. ex infinito quae possint forte coorta
  53. corruere hanc rerum violento turbine summam
  54. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  55. nec porro natura loci spatiumque profundi
  56. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  57. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  58. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  59. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  60. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  61. quare etiam nativa necessumst confiteare
  62. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  63. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  64. inmensi validas aevi contemnere vires.
  65. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  66. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  67. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  68. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  69. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  70. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  71. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  72. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  73. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  74. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  75. et siccare prius confidunt omnia posse
  76. quam liquor incepti possit contingere finem.
  77. tantum spirantes aequo certamine bellum
  78. magnis inter se de rebus cernere certant,
  79. cum semel interea fuerit superantior ignis
  80. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  81. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  82. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  83. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  84. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  85. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  86. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  87. obvius aeternam succepit lampada mundi
  88. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  89. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  90. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  91. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  92. ignis enim superare potest ubi materiai
  93. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  94. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  95. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  96. umor item quondam coepit superare coortus,
  97. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  98. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  99. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  100. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  101. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  102. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  103. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  104. nam certe neque consilio primordia rerum
  105. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  106. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  107. sed quia multa modis multis primordia rerum
  108. ex infinito iam tempore percita plagis
  109. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  110. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  111. quae cumque inter se possent congressa creare,
  112. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  113. omnigenus coetus et motus experiundo
  114. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  115. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  116. terrai maris et caeli generisque animantum.
  117. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  118. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  119. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  120. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  121. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  122. diffugere inde loci partes coepere paresque
  123. cum paribus iungi res et discludere mundum
  124. membraque dividere et magnas disponere partes
  125. omnigenis e principiis, discordia quorum
  126. intervalla vias conexus pondera plagas
  127. concursus motus turbabat proelia miscens
  128. propter dissimilis formas variasque figuras,
  129. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  130. nec motus inter sese dare convenientis,
  131. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  132. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  133. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  134. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  135. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  136. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  137. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  138. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  139. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  140. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  141. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  142. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  143. partibus erumpens primus se sustulit aether
  144. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  145. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  146. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  147. matutina rubent radiati lumina solis
  148. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  149. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  150. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  151. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  152. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  153. corpore concreto circum datus undique saepsit
  154. et late diffusus in omnis undique partis
  155. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  156. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  157. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  158. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  159. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  160. nec levia ut possent per summas labier oras,
  161. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  162. versent et partes ut mundi totius extent;
  163. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  164. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  165. his igitur rebus retractis terra repente,
  166. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  167. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  168. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  169. et radii solis cogebant undique terram
  170. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  171. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  172. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  173. augebat mare manando camposque natantis,
  174. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  175. corpora multa vaporis et altaque caeli
  176. densabant procul a terris fulgentia templa.
  177. sidebant campi, crescebant montibus altis
  178. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  179. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  180. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  181. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  182. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  183. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  184. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  185. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  186. atque levissimus super influit auras
  187. nec liquidum corpus turbantibus auris
  188. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  189. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  190. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  191. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  192. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  193. unum labendi conservans usque tenorem.
  194. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  195. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  196. ex utraque polum parti premere nobis
  197. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  198. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  199. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  200. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  201. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  202. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  203. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  204. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  205. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  206. passim per caeli volvunt summania templa,
  207. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  208. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  209. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  210. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  211. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  212. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  213. in variis mundis varia ratione creatis,
  214. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  215. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  216. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  217. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  218. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  219. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  220. evanescere paulatim et decrescere pondus
  221. convenit atque aliam naturam supter habere
  222. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  223. partibus mundi, quibus insita vivit.
  224. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  225. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  226. nec caput est oneri collo nec denique totum
  227. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  228. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  229. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  230. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  231. sic igitur tellus non est aliena repente
  232. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  233. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  234. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  235. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  236. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  237. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  238. partibus mundi caeloque revincta;
  239. nam communibus inter se radicibus haerent
  240. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  241. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  242. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  243. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  244. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  245. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  246. iamne vides quantum tenuis natura valere
  247. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  248. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  249. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  250. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  251. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  252. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  253. nil magnis intervallis de corpore libant
  254. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  255. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  256. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  257. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  258. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  259. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  260. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  261. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  262. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  263. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  264. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  265. per multum, specie confusa videntur
  266. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  267. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  268. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  269. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  270. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  271. scire licet perquam pauxillo posse minores
  272. esse vel exigua maioris parte brevique.
  273. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  274. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  275. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  276. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  277. Illud item non est mirandum, qua ratione
  278. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  279. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  280. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  281. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  282. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  283. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  284. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  285. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  286. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  287. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  288. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  289. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  290. percipiat calidis fervoribus ardor,
  291. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  292. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  293. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  294. accidere ex una scintilla incendia passim.
  295. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  296. possideat multum caecis fervoribus ignem
  297. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  298. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  299. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  300. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  301. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  302. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  303. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  304. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  305. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  306. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  307. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  308. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  309. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  310. evanescere enim rapidas illius et acris
  311. imminui supter viris, ideoque relinqui
  312. paulatim solem cum posterioribus signis,
  313. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  314. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  315. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  316. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  317. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  318. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  319. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  320. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  321. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  322. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  323. alternis certo fluere alter tempore possit,
  324. qui queat aestivis solem detrudere signis
  325. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  326. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  327. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  328. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  329. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  330. posse alternis e partibus ire.
  331. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  332. diversas ire in partis inferna supernis?
  333. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  334. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  335. At nox obruit ingenti caligine terras,
  336. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  337. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  338. concussos itere et labefactos multo,
  339. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  340. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  341. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  342. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  343. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  344. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  345. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  346. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  347. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  348. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  349. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  350. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  351. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  352. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  353. semina confluere et solis reparare nitorem.
  354. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  355. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  356. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  357. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  358. tempore et inpubem molli pubescere veste
  359. et pariter mollem malis demittere barbam.
  360. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  361. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  362. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  363. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  364. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  365. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  366. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  367. aut quia sol idem sub terras atque superne
  368. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  369. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  370. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  371. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  372. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  373. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  374. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  375. distinet aequato caelum discrimine metas
  376. propter signiferi posituram totius orbis,
  377. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  378. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  379. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  380. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  381. aut quia crassior est certis in partibus ,
  382. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  383. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  384. propterea noctes hiberno tempore longae
  385. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  386. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  387. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  388. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  389. propterea fit uti videantur dicere verum.
  390. Luna potest solis radiis percussa nitere
  391. inque dies magis id lumen convertere nobis
  392. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  393. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  394. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  395. inde minutatim retro quasi condere lumen
  396. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  397. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  398. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  399. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  400. est etiam quare proprio cum lumine possit
  401. volvier et varias splendoris reddere formas;
  402. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  403. labitur omnimodis occursans officiensque,
  404. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  405. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  406. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  407. versandoque globum variantis edere formas,
  408. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  409. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  410. inde minutatim retro contorquet et aufert
  411. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  412. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  413. astrologorum artem contra convincere tendit,
  414. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  415. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  416. denique cur nequeat semper nova luna creari
  417. ordine formarum certo certisque figuris
  418. inque dies privos aborisci quaeque creata
  419. atque alia illius reparari in parte locoque,
  420. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  421. ordine cum videas tam certo multa creari.
  422. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  423. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  424. Flora quibus mater praespargens ante viai
  425. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  426. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  427. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  428. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  429. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  430. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  431. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  432. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  433. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  434. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  435. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  436. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  437. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  438. nam cur luna queat terram secludere solis
  439. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  440. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  441. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  442. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  443. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  444. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  445. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  446. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  447. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  448. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  449. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  450. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  451. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  452. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  453. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  454. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  455. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  456. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  457. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  458. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  459. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  460. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  461. quove modo possent offecto lumine obire
  462. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  463. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  464. omnia convisunt clara loca candida luce,
  465. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  466. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  467. tollere et incertis crerint committere ventis.
  468. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  469. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  470. florida fulserunt viridanti prata colore,
  471. arboribusque datumst variis exinde per auras
  472. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  473. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  474. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  475. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  476. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  477. multa modis multis varia ratione coorta.
  478. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  479. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  480. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  481. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  482. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  483. imbribus et calido solis concreta vapore;
  484. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  485. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  486. principio genus alituum variaeque volucres
  487. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  488. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  489. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  490. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  491. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  492. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  493. crescebant uteri terram radicibus apti;
  494. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  495. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  496. convertebat ibi natura foramina terrae
  497. et sucum venis cogebat fundere apertis
  498. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  499. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  500. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  501. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  502. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  503. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  504. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  505. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  506. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  507. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  508. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  509. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  510. simul volucres variantibus formis.
  511. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  512. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  513. mutat enim mundi naturam totius aetas
  514. ex alioque alius status excipere omnia debet
  515. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  516. omnia commutat natura et vertere cogit.
  517. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  518. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  519. sic igitur mundi naturam totius aetas
  520. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  521. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  522. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  523. conatast mira facie membrisque coorta,
  524. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  525. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  526. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  527. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  528. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  529. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  530. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  531. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  532. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  533. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  534. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  535. ut propagando possint procudere saecla;
  536. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  537. semina qua possint membris manare remissis,
  538. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  539. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  540. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  541. nec potuisse propagando procudere prolem.
  542. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  543. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  544. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  545. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  546. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  547. principio genus acre leonum saevaque saecla
  548. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  549. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  550. et genus omne quod est veterino semine partum
  551. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  552. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  553. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  554. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  555. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  556. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  557. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  558. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  559. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  560. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  561. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  562. donec ad interitum genus id natura redegit.
  563. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  564. esse queunt duplici natura et corpore bino
  565. ex alienigenis membris compacta, potestas
  566. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  567. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  568. principio circum tribus actis impiger annis
  569. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  570. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  571. post ubi equum validae vires aetate senecta
  572. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  573. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  574. officit et molli vestit lanugine malas;
  575. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  576. confieri credas Centauros posse neque esse,
  577. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  578. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  579. inter se quorum discordia membra videmus;
  580. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  581. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  582. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  583. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  584. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  585. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  586. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  587. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  588. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  589. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  590. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  591. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  592. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  593. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  594. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  595. multa licet simili ratione effutiat ore,
  596. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  597. fluxisse et gemmis florere arbusta
  598. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  599. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  600. et manibus totum circum se vertere caelum.
  601. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  602. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  603. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  604. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  605. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  606. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  607. non tamen inter se possunt complexa creari,
  608. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  609. foedere naturae certo discrimina servant.
  610. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  611. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  612. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  613. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  614. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  615. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  616. multaque per caelum solis volventia lustra
  617. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  618. nec robustus erat curvi moderator aratri
  619. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  620. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  621. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  622. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  623. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  624. glandiferas inter curabant corpora quercus