De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. fulguribus pingues multa caligine taedae
  2. consimili properant ratione, ardore ministro,
  3. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  4. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  5. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  6. exitium celeri celeratur origine flammae.
  7. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  8. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  9. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  10. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  11. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  12. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  13. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  14. nec sanctum numen fati protollere finis
  15. posse neque adversus naturae foedera niti?
  16. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  17. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  18. non ruere avolsos silices a montibus altis
  19. nec validas aevi vires perferre patique
  20. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  21. ex infinito quae tempore pertolerassent
  22. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  23. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  24. continet amplexu terram: si procreat ex se
  25. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  26. totum nativum mortali corpore constat.
  27. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  28. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  29. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  30. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  31. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  32. non alias alii quoque res cecinere ?
  33. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  34. aeternis famae monimentis insita florent?
  35. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  36. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  37. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  38. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  39. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  40. denique natura haec rerum ratioque repertast
  41. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  42. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  43. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  44. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  45. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  46. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  47. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  48. tanto quique magis victus fateare necessest
  49. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  50. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  51. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  52. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  53. nec ratione alia mortales esse videmur,
  54. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  55. atque illi quos a vita natura removit.
  56. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  57. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  58. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  59. dissociare intus partis, ut materiai
  60. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  61. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  62. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  63. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  64. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  65. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  66. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  67. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  68. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  69. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  70. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  71. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  72. ex infinito quae possint forte coorta
  73. corruere hanc rerum violento turbine summam
  74. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  75. nec porro natura loci spatiumque profundi
  76. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  77. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  78. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  79. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  80. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  81. quare etiam nativa necessumst confiteare
  82. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  83. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  84. inmensi validas aevi contemnere vires.
  85. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  86. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  87. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  88. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  89. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  90. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  91. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  92. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  93. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  94. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  95. et siccare prius confidunt omnia posse
  96. quam liquor incepti possit contingere finem.
  97. tantum spirantes aequo certamine bellum
  98. magnis inter se de rebus cernere certant,
  99. cum semel interea fuerit superantior ignis
  100. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  101. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  102. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  103. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  104. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  105. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  106. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  107. obvius aeternam succepit lampada mundi
  108. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  109. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  110. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  111. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  112. ignis enim superare potest ubi materiai
  113. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  114. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  115. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  116. umor item quondam coepit superare coortus,
  117. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  118. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  119. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  120. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  121. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  122. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  123. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  124. nam certe neque consilio primordia rerum
  125. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  126. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  127. sed quia multa modis multis primordia rerum
  128. ex infinito iam tempore percita plagis
  129. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  130. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  131. quae cumque inter se possent congressa creare,
  132. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  133. omnigenus coetus et motus experiundo
  134. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  135. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  136. terrai maris et caeli generisque animantum.
  137. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  138. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  139. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  140. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  141. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  142. diffugere inde loci partes coepere paresque
  143. cum paribus iungi res et discludere mundum
  144. membraque dividere et magnas disponere partes