De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  2. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  3. inrigat adsidue caelum candore recenti
  4. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  5. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  6. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  7. quod simul ac primum nubes succedere soli
  8. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  9. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  10. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  11. ut noscas splendore novo res semper egere
  12. et primum iactum fulgoris quemque perire
  13. nec ratione alia res posse in sole videri,
  14. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  15. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  16. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  17. fulguribus pingues multa caligine taedae
  18. consimili properant ratione, ardore ministro,
  19. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  20. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  21. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  22. exitium celeri celeratur origine flammae.
  23. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  24. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  25. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  26. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  27. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  28. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  29. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  30. nec sanctum numen fati protollere finis
  31. posse neque adversus naturae foedera niti?
  32. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  33. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  34. non ruere avolsos silices a montibus altis
  35. nec validas aevi vires perferre patique
  36. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  37. ex infinito quae tempore pertolerassent
  38. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  39. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  40. continet amplexu terram: si procreat ex se
  41. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  42. totum nativum mortali corpore constat.
  43. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  44. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  45. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  46. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  47. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  48. non alias alii quoque res cecinere ?
  49. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  50. aeternis famae monimentis insita florent?
  51. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  52. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  53. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  54. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  55. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  56. denique natura haec rerum ratioque repertast
  57. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  58. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  59. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  60. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  61. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  62. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  63. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  64. tanto quique magis victus fateare necessest
  65. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  66. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  67. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  68. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  69. nec ratione alia mortales esse videmur,
  70. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  71. atque illi quos a vita natura removit.
  72. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  73. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  74. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  75. dissociare intus partis, ut materiai
  76. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  77. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  78. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  79. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  80. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  81. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  82. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  83. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  84. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  85. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  86. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  87. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  88. ex infinito quae possint forte coorta
  89. corruere hanc rerum violento turbine summam
  90. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  91. nec porro natura loci spatiumque profundi
  92. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  93. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  94. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  95. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  96. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  97. quare etiam nativa necessumst confiteare
  98. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  99. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  100. inmensi validas aevi contemnere vires.
  101. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  102. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  103. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  104. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  105. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  106. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  107. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  108. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  109. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  110. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  111. et siccare prius confidunt omnia posse
  112. quam liquor incepti possit contingere finem.
  113. tantum spirantes aequo certamine bellum
  114. magnis inter se de rebus cernere certant,
  115. cum semel interea fuerit superantior ignis
  116. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  117. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  118. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  119. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  120. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  121. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  122. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  123. obvius aeternam succepit lampada mundi
  124. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  125. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  126. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  127. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  128. ignis enim superare potest ubi materiai
  129. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  130. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  131. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  132. umor item quondam coepit superare coortus,
  133. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  134. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  135. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  136. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  137. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  138. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  139. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  140. nam certe neque consilio primordia rerum
  141. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  142. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  143. sed quia multa modis multis primordia rerum
  144. ex infinito iam tempore percita plagis
  145. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  146. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  147. quae cumque inter se possent congressa creare,
  148. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  149. omnigenus coetus et motus experiundo
  150. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  151. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  152. terrai maris et caeli generisque animantum.
  153. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  154. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  155. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  156. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  157. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  158. diffugere inde loci partes coepere paresque
  159. cum paribus iungi res et discludere mundum
  160. membraque dividere et magnas disponere partes
  161. omnigenis e principiis, discordia quorum
  162. intervalla vias conexus pondera plagas
  163. concursus motus turbabat proelia miscens
  164. propter dissimilis formas variasque figuras,
  165. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  166. nec motus inter sese dare convenientis,
  167. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  168. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  169. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  170. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  171. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  172. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  173. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  174. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  175. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  176. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  177. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  178. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  179. partibus erumpens primus se sustulit aether
  180. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  181. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  182. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  183. matutina rubent radiati lumina solis
  184. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  185. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  186. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  187. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  188. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  189. corpore concreto circum datus undique saepsit
  190. et late diffusus in omnis undique partis
  191. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  192. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  193. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  194. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  195. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  196. nec levia ut possent per summas labier oras,
  197. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  198. versent et partes ut mundi totius extent;
  199. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  200. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  201. his igitur rebus retractis terra repente,
  202. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  203. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  204. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  205. et radii solis cogebant undique terram
  206. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  207. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  208. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  209. augebat mare manando camposque natantis,
  210. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  211. corpora multa vaporis et altaque caeli
  212. densabant procul a terris fulgentia templa.
  213. sidebant campi, crescebant montibus altis
  214. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  215. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  216. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  217. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  218. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  219. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  220. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  221. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  222. atque levissimus super influit auras
  223. nec liquidum corpus turbantibus auris
  224. commiscet; sinit haec violentis omnia verti