De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hydra venenatis posset vallata colubris?
  2. quidve tripectora tergemini vis Geryonai
  3. et Diomedis equi spirantes naribus ignem
  4. Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
  5. aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
  6. asper, acerba tuens, immani corpore serpens
  7. arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
  8. propter Atlanteum litus pelagique severa,
  9. quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
  10. cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
  11. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  12. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  13. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  14. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  15. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  16. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  17. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  18. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  19. sollicitum curae quantique perinde timores!
  20. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  21. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  22. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  23. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  24. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  25. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  26. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  27. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  28. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  29. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  30. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  31. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  32. quo genere in primis animi natura reperta est
  33. nativo primum consistere corpore creta,
  34. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  35. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  36. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  37. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  38. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  39. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  40. et quibus ille modis congressus materiai
  41. fundarit terram caelum mare sidera solem
  42. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  43. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  44. quove modo genus humanum variante loquella
  45. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  46. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  47. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  48. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  49. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  50. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  51. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  52. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  53. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  54. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  55. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  56. si tamen interea mirantur qua ratione
  57. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  58. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  59. rursus in antiquas referuntur religiones
  60. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  61. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  62. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  63. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  64. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  65. principio maria ac terras caelumque tuere;
  66. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  67. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  68. una dies dabit exitio, multosque per annos
  69. sustentata ruet moles et machina mundi.
  70. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  71. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  72. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  73. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  74. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  75. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  76. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  77. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  78. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  79. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  80. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  81. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  82. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  83. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  84. sanctius et multo certa ratione magis quam
  85. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  86. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  87. religione refrenatus ne forte rearis
  88. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  89. corpore divino debere aeterna manere,
  90. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  91. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  92. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  93. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  94. inmortalia mortali sermone notantes;
  95. quae procul usque adeo divino a numine distent
  96. inque deum numero quae sint indigna videri,
  97. notitiam potius praebere ut posse putentur
  98. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  99. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  100. posse animi natura putetur consiliumque.
  101. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  102. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  103. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  104. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  105. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  106. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  107. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  108. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  109. posset et innasci quavis in parte soleret,
  110. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  111. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  112. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit