De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  2. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  3. partim quod validi verrentes aequora venti
  4. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  5. partim quod supter per terras diditur omnis;
  6. percolatur enim virus retroque remanat
  7. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  8. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  9. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  10. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  11. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  12. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  13. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  14. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  15. omnia iam resoluta forent et in versa.
  16. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  17. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  18. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  19. inrigat adsidue caelum candore recenti
  20. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  21. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  22. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  23. quod simul ac primum nubes succedere soli
  24. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  25. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  26. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  27. ut noscas splendore novo res semper egere
  28. et primum iactum fulgoris quemque perire
  29. nec ratione alia res posse in sole videri,
  30. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  31. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  32. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  33. fulguribus pingues multa caligine taedae
  34. consimili properant ratione, ardore ministro,
  35. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  36. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  37. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  38. exitium celeri celeratur origine flammae.
  39. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  40. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  41. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  42. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  43. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  44. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  45. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  46. nec sanctum numen fati protollere finis
  47. posse neque adversus naturae foedera niti?
  48. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  49. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  50. non ruere avolsos silices a montibus altis
  51. nec validas aevi vires perferre patique
  52. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  53. ex infinito quae tempore pertolerassent
  54. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  55. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  56. continet amplexu terram: si procreat ex se
  57. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  58. totum nativum mortali corpore constat.
  59. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  60. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  61. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  62. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  63. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  64. non alias alii quoque res cecinere ?
  65. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  66. aeternis famae monimentis insita florent?
  67. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  68. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  69. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  70. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  71. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  72. denique natura haec rerum ratioque repertast
  73. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  74. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  75. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  76. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  77. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  78. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  79. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  80. tanto quique magis victus fateare necessest
  81. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  82. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  83. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  84. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  85. nec ratione alia mortales esse videmur,
  86. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  87. atque illi quos a vita natura removit.
  88. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  89. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  90. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  91. dissociare intus partis, ut materiai
  92. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  93. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  94. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  95. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,