De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
  2. denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
  3. hydra venenatis posset vallata colubris?
  4. quidve tripectora tergemini vis Geryonai
  5. et Diomedis equi spirantes naribus ignem
  6. Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
  7. aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
  8. asper, acerba tuens, immani corpore serpens
  9. arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
  10. propter Atlanteum litus pelagique severa,
  11. quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
  12. cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
  13. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  14. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  15. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  16. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  17. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  18. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  19. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  20. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  21. sollicitum curae quantique perinde timores!
  22. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  23. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  24. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  25. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  26. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  27. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  28. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  29. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  30. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  31. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  32. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  33. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  34. quo genere in primis animi natura reperta est
  35. nativo primum consistere corpore creta,
  36. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  37. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  38. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  39. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  40. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  41. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  42. et quibus ille modis congressus materiai
  43. fundarit terram caelum mare sidera solem
  44. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  45. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  46. quove modo genus humanum variante loquella
  47. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  48. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  49. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  50. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  51. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  52. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  53. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  54. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  55. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  56. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  57. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  58. si tamen interea mirantur qua ratione
  59. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  60. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  61. rursus in antiquas referuntur religiones
  62. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  63. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  64. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  65. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  66. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  67. principio maria ac terras caelumque tuere;
  68. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  69. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  70. una dies dabit exitio, multosque per annos
  71. sustentata ruet moles et machina mundi.
  72. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  73. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  74. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  75. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  76. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  77. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  78. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  79. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  80. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  81. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  82. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  83. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  84. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  85. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  86. sanctius et multo certa ratione magis quam
  87. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  88. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  89. religione refrenatus ne forte rearis
  90. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  91. corpore divino debere aeterna manere,
  92. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  93. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  94. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  95. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  96. inmortalia mortali sermone notantes;
  97. quae procul usque adeo divino a numine distent
  98. inque deum numero quae sint indigna videri,
  99. notitiam potius praebere ut posse putentur
  100. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  101. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  102. posse animi natura putetur consiliumque.
  103. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  104. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  105. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  106. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  107. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  108. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  109. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  110. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  111. posset et innasci quavis in parte soleret,
  112. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  113. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  114. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  115. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  116. totum posse extra corpus formamque animalem
  117. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  118. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  119. haud igitur constant divino praedita sensu,
  120. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  121. Illud item non est ut possis credere, sedes
  122. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  123. tenvis enim natura deum longeque remota
  124. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  125. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  126. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  127. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  128. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  129. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  130. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  131. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  132. praeclaram mundi naturam proptereaque
  133. adlaudabile opus divom laudare decere
  134. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  135. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  136. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  137. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  138. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  139. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  140. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  141. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  142. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  143. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  144. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  145. nam gaudere novis rebus debere videtur
  146. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  147. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  148. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  149. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  150. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  151. donec diluxit rerum genitalis origo?
  152. natus enim debet qui cumque est velle manere
  153. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  154. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  155. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  156. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  157. notities hominum divis unde insita primum est,
  158. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  159. quove modost umquam vis cognita principiorum
  160. quidque inter sese permutato ordine possent.
  161. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  162. namque ita multa modis multis primordia rerum
  163. ex infinito iam tempore percita plagis
  164. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  165. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  166. quae cumque inter se possint congressa creare,
  167. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  168. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  169. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  170. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  171. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  172. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  173. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  174. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  175. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  176. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  177. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  178. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  179. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  180. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  181. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  182. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  183. vitai causa valido consueta bidenti
  184. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  185. si non fecundas vertentes vomere glebas
  186. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  187. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  188. et tamen inter dum magno quaesita labore
  189. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  190. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  191. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  192. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  193. praeterea genus horriferum natura ferarum
  194. humanae genti infestum terraque marique
  195. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  196. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  197. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  198. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  199. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  200. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  201. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  202. cui tantum in vita restet transire malorum.
  203. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  204. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  205. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  206. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  207. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  208. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  209. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  210. Principio quoniam terrai corpus et umor
  211. aurarumque leves animae calidique vapores,
  212. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  213. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  214. debet eodem omnis mundi natura putari.
  215. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  216. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  217. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  218. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  219. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  220. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  221. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  222. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  223. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  224. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  225. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  226. principio pars terrai non nulla, perusta
  227. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  228. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  229. quas validi toto dispergunt venti.
  230. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  231. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  232. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  233. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  234. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  235. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  236. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  237. semper abundare et latices manare perennis
  238. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  239. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  240. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  241. partim quod validi verrentes aequora venti
  242. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  243. partim quod supter per terras diditur omnis;
  244. percolatur enim virus retroque remanat
  245. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  246. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  247. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  248. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  249. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  250. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  251. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  252. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  253. omnia iam resoluta forent et in versa.
  254. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  255. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  256. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  257. inrigat adsidue caelum candore recenti
  258. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  259. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  260. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  261. quod simul ac primum nubes succedere soli
  262. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  263. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  264. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  265. ut noscas splendore novo res semper egere
  266. et primum iactum fulgoris quemque perire
  267. nec ratione alia res posse in sole videri,
  268. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  269. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  270. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  271. fulguribus pingues multa caligine taedae
  272. consimili properant ratione, ardore ministro,
  273. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  274. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  275. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  276. exitium celeri celeratur origine flammae.
  277. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  278. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  279. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  280. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  281. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  282. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  283. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  284. nec sanctum numen fati protollere finis
  285. posse neque adversus naturae foedera niti?
  286. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  287. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  288. non ruere avolsos silices a montibus altis
  289. nec validas aevi vires perferre patique
  290. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  291. ex infinito quae tempore pertolerassent
  292. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  293. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  294. continet amplexu terram: si procreat ex se
  295. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  296. totum nativum mortali corpore constat.
  297. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  298. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  299. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  300. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  301. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  302. non alias alii quoque res cecinere ?
  303. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  304. aeternis famae monimentis insita florent?
  305. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  306. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  307. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  308. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  309. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  310. denique natura haec rerum ratioque repertast
  311. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  312. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  313. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  314. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  315. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  316. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  317. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  318. tanto quique magis victus fateare necessest
  319. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  320. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  321. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  322. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  323. nec ratione alia mortales esse videmur,
  324. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  325. atque illi quos a vita natura removit.
  326. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  327. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  328. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  329. dissociare intus partis, ut materiai
  330. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  331. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  332. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  333. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  334. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  335. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  336. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  337. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  338. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  339. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  340. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  341. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  342. ex infinito quae possint forte coorta
  343. corruere hanc rerum violento turbine summam
  344. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  345. nec porro natura loci spatiumque profundi
  346. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  347. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  348. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  349. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  350. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  351. quare etiam nativa necessumst confiteare
  352. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  353. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  354. inmensi validas aevi contemnere vires.
  355. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  356. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  357. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  358. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  359. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  360. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  361. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  362. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  363. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  364. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  365. et siccare prius confidunt omnia posse
  366. quam liquor incepti possit contingere finem.
  367. tantum spirantes aequo certamine bellum
  368. magnis inter se de rebus cernere certant,
  369. cum semel interea fuerit superantior ignis
  370. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  371. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  372. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  373. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  374. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  375. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  376. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  377. obvius aeternam succepit lampada mundi
  378. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  379. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  380. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  381. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  382. ignis enim superare potest ubi materiai
  383. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  384. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  385. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  386. umor item quondam coepit superare coortus,
  387. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  388. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  389. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  390. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  391. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  392. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  393. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  394. nam certe neque consilio primordia rerum
  395. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  396. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  397. sed quia multa modis multis primordia rerum
  398. ex infinito iam tempore percita plagis
  399. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  400. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  401. quae cumque inter se possent congressa creare,
  402. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  403. omnigenus coetus et motus experiundo
  404. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  405. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  406. terrai maris et caeli generisque animantum.
  407. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  408. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  409. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  410. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  411. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  412. diffugere inde loci partes coepere paresque
  413. cum paribus iungi res et discludere mundum
  414. membraque dividere et magnas disponere partes
  415. omnigenis e principiis, discordia quorum
  416. intervalla vias conexus pondera plagas
  417. concursus motus turbabat proelia miscens
  418. propter dissimilis formas variasque figuras,
  419. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  420. nec motus inter sese dare convenientis,
  421. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  422. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  423. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  424. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  425. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  426. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  427. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  428. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  429. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  430. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  431. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  432. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  433. partibus erumpens primus se sustulit aether
  434. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  435. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  436. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  437. matutina rubent radiati lumina solis
  438. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  439. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  440. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  441. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  442. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  443. corpore concreto circum datus undique saepsit
  444. et late diffusus in omnis undique partis
  445. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  446. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  447. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  448. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  449. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  450. nec levia ut possent per summas labier oras,
  451. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  452. versent et partes ut mundi totius extent;
  453. quod genus in nobis quaedam licet in statione