De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  2. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  3. quas validi toto dispergunt venti.
  4. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  5. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  6. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  7. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  8. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  9. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  10. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  11. semper abundare et latices manare perennis
  12. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  13. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  14. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  15. partim quod validi verrentes aequora venti
  16. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  17. partim quod supter per terras diditur omnis;
  18. percolatur enim virus retroque remanat
  19. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  20. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  21. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  22. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  23. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  24. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  25. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  26. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  27. omnia iam resoluta forent et in versa.
  28. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  29. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  30. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  31. inrigat adsidue caelum candore recenti
  32. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  33. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  34. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  35. quod simul ac primum nubes succedere soli
  36. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  37. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  38. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  39. ut noscas splendore novo res semper egere
  40. et primum iactum fulgoris quemque perire
  41. nec ratione alia res posse in sole videri,
  42. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  43. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  44. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  45. fulguribus pingues multa caligine taedae
  46. consimili properant ratione, ardore ministro,
  47. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  48. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  49. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  50. exitium celeri celeratur origine flammae.
  51. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  52. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  53. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  54. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  55. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  56. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  57. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  58. nec sanctum numen fati protollere finis
  59. posse neque adversus naturae foedera niti?
  60. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  61. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  62. non ruere avolsos silices a montibus altis
  63. nec validas aevi vires perferre patique
  64. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  65. ex infinito quae tempore pertolerassent
  66. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  67. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  68. continet amplexu terram: si procreat ex se
  69. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  70. totum nativum mortali corpore constat.
  71. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  72. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  73. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  74. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  75. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  76. non alias alii quoque res cecinere ?
  77. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  78. aeternis famae monimentis insita florent?
  79. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  80. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  81. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  82. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  83. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  84. denique natura haec rerum ratioque repertast
  85. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  86. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  87. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  88. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  89. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  90. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  91. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  92. tanto quique magis victus fateare necessest
  93. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  94. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  95. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  96. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  97. nec ratione alia mortales esse videmur,
  98. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  99. atque illi quos a vita natura removit.
  100. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  101. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  102. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  103. dissociare intus partis, ut materiai
  104. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  105. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  106. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  107. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  108. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  109. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  110. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  111. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  112. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  113. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  114. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  115. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  116. ex infinito quae possint forte coorta
  117. corruere hanc rerum violento turbine summam
  118. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  119. nec porro natura loci spatiumque profundi
  120. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  121. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  122. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  123. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  124. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  125. quare etiam nativa necessumst confiteare
  126. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  127. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  128. inmensi validas aevi contemnere vires.
  129. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  130. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  131. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  132. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  133. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  134. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  135. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  136. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  137. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  138. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  139. et siccare prius confidunt omnia posse
  140. quam liquor incepti possit contingere finem.
  141. tantum spirantes aequo certamine bellum
  142. magnis inter se de rebus cernere certant,
  143. cum semel interea fuerit superantior ignis
  144. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  145. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  146. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  147. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  148. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  149. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  150. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  151. obvius aeternam succepit lampada mundi
  152. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  153. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  154. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  155. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  156. ignis enim superare potest ubi materiai
  157. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  158. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  159. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  160. umor item quondam coepit superare coortus,
  161. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  162. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  163. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  164. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  165. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  166. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  167. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  168. nam certe neque consilio primordia rerum
  169. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  170. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  171. sed quia multa modis multis primordia rerum
  172. ex infinito iam tempore percita plagis
  173. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  174. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  175. quae cumque inter se possent congressa creare,
  176. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  177. omnigenus coetus et motus experiundo
  178. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  179. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  180. terrai maris et caeli generisque animantum.
  181. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  182. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  183. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  184. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  185. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  186. diffugere inde loci partes coepere paresque
  187. cum paribus iungi res et discludere mundum
  188. membraque dividere et magnas disponere partes
  189. omnigenis e principiis, discordia quorum
  190. intervalla vias conexus pondera plagas
  191. concursus motus turbabat proelia miscens
  192. propter dissimilis formas variasque figuras,
  193. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  194. nec motus inter sese dare convenientis,
  195. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  196. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  197. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  198. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  199. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  200. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  201. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  202. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  203. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  204. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  205. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  206. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  207. partibus erumpens primus se sustulit aether
  208. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  209. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  210. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  211. matutina rubent radiati lumina solis
  212. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  213. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  214. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  215. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  216. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  217. corpore concreto circum datus undique saepsit
  218. et late diffusus in omnis undique partis
  219. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  220. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  221. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  222. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  223. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  224. nec levia ut possent per summas labier oras,
  225. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  226. versent et partes ut mundi totius extent;
  227. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  228. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  229. his igitur rebus retractis terra repente,
  230. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  231. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  232. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  233. et radii solis cogebant undique terram
  234. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  235. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  236. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  237. augebat mare manando camposque natantis,
  238. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  239. corpora multa vaporis et altaque caeli
  240. densabant procul a terris fulgentia templa.
  241. sidebant campi, crescebant montibus altis
  242. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  243. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  244. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  245. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  246. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  247. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  248. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  249. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  250. atque levissimus super influit auras
  251. nec liquidum corpus turbantibus auris
  252. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  253. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  254. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  255. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  256. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  257. unum labendi conservans usque tenorem.
  258. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  259. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  260. ex utraque polum parti premere nobis
  261. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  262. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  263. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  264. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  265. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  266. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  267. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  268. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  269. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  270. passim per caeli volvunt summania templa,
  271. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  272. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  273. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  274. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  275. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  276. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  277. in variis mundis varia ratione creatis,
  278. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  279. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  280. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  281. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  282. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  283. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  284. evanescere paulatim et decrescere pondus
  285. convenit atque aliam naturam supter habere
  286. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  287. partibus mundi, quibus insita vivit.
  288. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  289. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  290. nec caput est oneri collo nec denique totum
  291. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  292. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  293. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  294. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  295. sic igitur tellus non est aliena repente
  296. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  297. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  298. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  299. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  300. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  301. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  302. partibus mundi caeloque revincta;
  303. nam communibus inter se radicibus haerent
  304. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  305. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  306. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  307. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  308. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  309. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  310. iamne vides quantum tenuis natura valere
  311. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  312. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  313. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  314. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  315. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  316. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  317. nil magnis intervallis de corpore libant
  318. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  319. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  320. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  321. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  322. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  323. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  324. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  325. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  326. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  327. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  328. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  329. per multum, specie confusa videntur
  330. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  331. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  332. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  333. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  334. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  335. scire licet perquam pauxillo posse minores
  336. esse vel exigua maioris parte brevique.
  337. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  338. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  339. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  340. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  341. Illud item non est mirandum, qua ratione
  342. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  343. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  344. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  345. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  346. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  347. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  348. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  349. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  350. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  351. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  352. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  353. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  354. percipiat calidis fervoribus ardor,
  355. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  356. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  357. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  358. accidere ex una scintilla incendia passim.
  359. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  360. possideat multum caecis fervoribus ignem
  361. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  362. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  363. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  364. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  365. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  366. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  367. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  368. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  369. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  370. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  371. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  372. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  373. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  374. evanescere enim rapidas illius et acris
  375. imminui supter viris, ideoque relinqui
  376. paulatim solem cum posterioribus signis,
  377. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  378. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  379. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  380. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  381. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  382. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  383. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  384. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  385. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  386. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  387. alternis certo fluere alter tempore possit,
  388. qui queat aestivis solem detrudere signis
  389. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  390. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  391. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  392. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  393. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  394. posse alternis e partibus ire.
  395. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  396. diversas ire in partis inferna supernis?
  397. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  398. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  399. At nox obruit ingenti caligine terras,
  400. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  401. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  402. concussos itere et labefactos multo,
  403. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  404. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  405. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  406. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  407. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  408. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  409. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  410. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  411. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  412. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  413. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  414. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  415. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  416. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  417. semina confluere et solis reparare nitorem.
  418. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  419. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  420. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  421. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  422. tempore et inpubem molli pubescere veste
  423. et pariter mollem malis demittere barbam.
  424. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  425. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  426. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  427. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  428. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  429. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  430. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  431. aut quia sol idem sub terras atque superne
  432. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  433. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  434. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  435. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  436. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  437. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  438. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  439. distinet aequato caelum discrimine metas
  440. propter signiferi posituram totius orbis,
  441. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  442. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  443. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  444. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  445. aut quia crassior est certis in partibus ,
  446. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  447. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  448. propterea noctes hiberno tempore longae
  449. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  450. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  451. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  452. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  453. propterea fit uti videantur dicere verum.
  454. Luna potest solis radiis percussa nitere
  455. inque dies magis id lumen convertere nobis
  456. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  457. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  458. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  459. inde minutatim retro quasi condere lumen
  460. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  461. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  462. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  463. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  464. est etiam quare proprio cum lumine possit
  465. volvier et varias splendoris reddere formas;
  466. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  467. labitur omnimodis occursans officiensque,
  468. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  469. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  470. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  471. versandoque globum variantis edere formas,
  472. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  473. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  474. inde minutatim retro contorquet et aufert
  475. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  476. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  477. astrologorum artem contra convincere tendit,
  478. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  479. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  480. denique cur nequeat semper nova luna creari
  481. ordine formarum certo certisque figuris
  482. inque dies privos aborisci quaeque creata
  483. atque alia illius reparari in parte locoque,
  484. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  485. ordine cum videas tam certo multa creari.
  486. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  487. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  488. Flora quibus mater praespargens ante viai
  489. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  490. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  491. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  492. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  493. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  494. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  495. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  496. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  497. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  498. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  499. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  500. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  501. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  502. nam cur luna queat terram secludere solis
  503. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  504. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  505. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  506. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  507. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  508. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  509. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  510. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  511. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  512. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  513. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  514. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  515. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  516. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  517. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  518. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  519. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  520. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  521. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  522. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  523. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  524. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  525. quove modo possent offecto lumine obire
  526. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  527. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  528. omnia convisunt clara loca candida luce,
  529. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  530. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  531. tollere et incertis crerint committere ventis.
  532. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  533. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  534. florida fulserunt viridanti prata colore,
  535. arboribusque datumst variis exinde per auras
  536. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  537. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  538. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  539. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  540. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  541. multa modis multis varia ratione coorta.
  542. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  543. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  544. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  545. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  546. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  547. imbribus et calido solis concreta vapore;
  548. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  549. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  550. principio genus alituum variaeque volucres
  551. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  552. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  553. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  554. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  555. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  556. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  557. crescebant uteri terram radicibus apti;
  558. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  559. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  560. convertebat ibi natura foramina terrae
  561. et sucum venis cogebat fundere apertis
  562. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  563. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  564. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  565. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  566. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  567. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  568. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  569. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  570. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  571. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  572. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  573. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  574. simul volucres variantibus formis.
  575. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  576. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  577. mutat enim mundi naturam totius aetas
  578. ex alioque alius status excipere omnia debet
  579. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  580. omnia commutat natura et vertere cogit.
  581. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  582. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  583. sic igitur mundi naturam totius aetas
  584. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  585. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  586. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  587. conatast mira facie membrisque coorta,
  588. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  589. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  590. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  591. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  592. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  593. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  594. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  595. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  596. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  597. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  598. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  599. ut propagando possint procudere saecla;
  600. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  601. semina qua possint membris manare remissis,
  602. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  603. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  604. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  605. nec potuisse propagando procudere prolem.
  606. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  607. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  608. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  609. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  610. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  611. principio genus acre leonum saevaque saecla
  612. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  613. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  614. et genus omne quod est veterino semine partum
  615. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  616. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  617. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  618. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  619. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  620. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  621. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  622. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  623. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,