De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  2. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  3. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  4. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  5. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  6. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  7. Principio quoniam terrai corpus et umor
  8. aurarumque leves animae calidique vapores,
  9. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  10. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  11. debet eodem omnis mundi natura putari.
  12. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  13. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  14. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  15. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  16. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  17. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  18. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  19. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  20. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  21. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  22. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  23. principio pars terrai non nulla, perusta
  24. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  25. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  26. quas validi toto dispergunt venti.
  27. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  28. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  29. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  30. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  31. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  32. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  33. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  34. semper abundare et latices manare perennis
  35. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  36. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  37. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  38. partim quod validi verrentes aequora venti
  39. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  40. partim quod supter per terras diditur omnis;
  41. percolatur enim virus retroque remanat
  42. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  43. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  44. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  45. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  46. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  47. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  48. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  49. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  50. omnia iam resoluta forent et in versa.
  51. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  52. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  53. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  54. inrigat adsidue caelum candore recenti
  55. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  56. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  57. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  58. quod simul ac primum nubes succedere soli
  59. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  60. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  61. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  62. ut noscas splendore novo res semper egere
  63. et primum iactum fulgoris quemque perire
  64. nec ratione alia res posse in sole videri,
  65. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  66. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  67. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  68. fulguribus pingues multa caligine taedae
  69. consimili properant ratione, ardore ministro,
  70. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  71. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  72. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  73. exitium celeri celeratur origine flammae.
  74. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  75. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  76. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  77. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  78. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  79. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  80. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  81. nec sanctum numen fati protollere finis
  82. posse neque adversus naturae foedera niti?
  83. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  84. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  85. non ruere avolsos silices a montibus altis
  86. nec validas aevi vires perferre patique
  87. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  88. ex infinito quae tempore pertolerassent
  89. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  90. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  91. continet amplexu terram: si procreat ex se
  92. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  93. totum nativum mortali corpore constat.
  94. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  95. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  96. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  97. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  98. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  99. non alias alii quoque res cecinere ?
  100. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  101. aeternis famae monimentis insita florent?
  102. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  103. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  104. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  105. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  106. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  107. denique natura haec rerum ratioque repertast
  108. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  109. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  110. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  111. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  112. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  113. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  114. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  115. tanto quique magis victus fateare necessest
  116. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  117. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  118. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  119. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  120. nec ratione alia mortales esse videmur,
  121. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  122. atque illi quos a vita natura removit.
  123. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  124. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  125. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  126. dissociare intus partis, ut materiai
  127. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  128. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  129. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  130. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  131. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  132. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  133. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  134. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  135. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  136. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  137. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  138. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  139. ex infinito quae possint forte coorta
  140. corruere hanc rerum violento turbine summam
  141. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  142. nec porro natura loci spatiumque profundi
  143. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  144. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  145. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  146. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  147. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  148. quare etiam nativa necessumst confiteare
  149. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  150. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  151. inmensi validas aevi contemnere vires.
  152. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  153. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  154. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  155. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  156. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  157. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  158. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  159. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  160. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  161. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  162. et siccare prius confidunt omnia posse
  163. quam liquor incepti possit contingere finem.
  164. tantum spirantes aequo certamine bellum
  165. magnis inter se de rebus cernere certant,
  166. cum semel interea fuerit superantior ignis
  167. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  168. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  169. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  170. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  171. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  172. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  173. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  174. obvius aeternam succepit lampada mundi
  175. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  176. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  177. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  178. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  179. ignis enim superare potest ubi materiai
  180. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  181. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  182. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  183. umor item quondam coepit superare coortus,
  184. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  185. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  186. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  187. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  188. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  189. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  190. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  191. nam certe neque consilio primordia rerum
  192. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  193. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  194. sed quia multa modis multis primordia rerum
  195. ex infinito iam tempore percita plagis
  196. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  197. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  198. quae cumque inter se possent congressa creare,
  199. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  200. omnigenus coetus et motus experiundo
  201. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  202. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  203. terrai maris et caeli generisque animantum.
  204. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  205. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  206. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  207. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  208. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  209. diffugere inde loci partes coepere paresque
  210. cum paribus iungi res et discludere mundum
  211. membraque dividere et magnas disponere partes
  212. omnigenis e principiis, discordia quorum
  213. intervalla vias conexus pondera plagas
  214. concursus motus turbabat proelia miscens
  215. propter dissimilis formas variasque figuras,
  216. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  217. nec motus inter sese dare convenientis,
  218. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  219. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  220. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  221. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  222. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  223. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  224. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  225. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  226. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  227. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  228. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  229. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  230. partibus erumpens primus se sustulit aether
  231. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  232. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  233. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  234. matutina rubent radiati lumina solis
  235. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  236. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  237. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  238. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  239. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  240. corpore concreto circum datus undique saepsit
  241. et late diffusus in omnis undique partis
  242. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  243. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  244. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  245. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  246. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  247. nec levia ut possent per summas labier oras,
  248. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  249. versent et partes ut mundi totius extent;
  250. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  251. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  252. his igitur rebus retractis terra repente,
  253. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  254. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  255. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  256. et radii solis cogebant undique terram
  257. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  258. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  259. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  260. augebat mare manando camposque natantis,
  261. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  262. corpora multa vaporis et altaque caeli
  263. densabant procul a terris fulgentia templa.
  264. sidebant campi, crescebant montibus altis
  265. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  266. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  267. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  268. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  269. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  270. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  271. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  272. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  273. atque levissimus super influit auras
  274. nec liquidum corpus turbantibus auris
  275. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  276. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  277. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  278. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  279. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  280. unum labendi conservans usque tenorem.
  281. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  282. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  283. ex utraque polum parti premere nobis
  284. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  285. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  286. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  287. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  288. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  289. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  290. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  291. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  292. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  293. passim per caeli volvunt summania templa,
  294. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  295. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  296. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  297. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  298. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  299. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  300. in variis mundis varia ratione creatis,
  301. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  302. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  303. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  304. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  305. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  306. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  307. evanescere paulatim et decrescere pondus
  308. convenit atque aliam naturam supter habere
  309. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  310. partibus mundi, quibus insita vivit.
  311. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  312. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  313. nec caput est oneri collo nec denique totum
  314. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  315. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  316. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  317. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  318. sic igitur tellus non est aliena repente
  319. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  320. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  321. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  322. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  323. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  324. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  325. partibus mundi caeloque revincta;
  326. nam communibus inter se radicibus haerent
  327. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  328. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  329. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  330. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  331. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  332. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  333. iamne vides quantum tenuis natura valere
  334. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  335. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  336. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  337. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  338. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  339. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  340. nil magnis intervallis de corpore libant
  341. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  342. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  343. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  344. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  345. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  346. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  347. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  348. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  349. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  350. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  351. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  352. per multum, specie confusa videntur
  353. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  354. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  355. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  356. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  357. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  358. scire licet perquam pauxillo posse minores
  359. esse vel exigua maioris parte brevique.
  360. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  361. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  362. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  363. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  364. Illud item non est mirandum, qua ratione
  365. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  366. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  367. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  368. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  369. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  370. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  371. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  372. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  373. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  374. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  375. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  376. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  377. percipiat calidis fervoribus ardor,
  378. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  379. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  380. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  381. accidere ex una scintilla incendia passim.
  382. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  383. possideat multum caecis fervoribus ignem
  384. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  385. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  386. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  387. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  388. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  389. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  390. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  391. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  392. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  393. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  394. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  395. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  396. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  397. evanescere enim rapidas illius et acris
  398. imminui supter viris, ideoque relinqui
  399. paulatim solem cum posterioribus signis,
  400. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  401. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  402. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  403. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  404. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  405. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  406. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  407. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  408. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  409. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  410. alternis certo fluere alter tempore possit,
  411. qui queat aestivis solem detrudere signis
  412. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  413. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  414. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  415. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  416. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  417. posse alternis e partibus ire.
  418. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  419. diversas ire in partis inferna supernis?
  420. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  421. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  422. At nox obruit ingenti caligine terras,
  423. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  424. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  425. concussos itere et labefactos multo,
  426. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  427. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  428. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  429. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  430. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  431. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  432. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  433. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  434. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  435. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  436. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  437. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  438. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  439. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  440. semina confluere et solis reparare nitorem.
  441. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  442. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  443. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  444. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  445. tempore et inpubem molli pubescere veste
  446. et pariter mollem malis demittere barbam.
  447. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  448. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  449. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  450. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  451. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  452. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  453. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  454. aut quia sol idem sub terras atque superne
  455. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  456. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  457. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  458. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  459. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  460. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  461. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  462. distinet aequato caelum discrimine metas
  463. propter signiferi posituram totius orbis,
  464. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  465. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  466. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  467. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  468. aut quia crassior est certis in partibus ,
  469. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  470. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  471. propterea noctes hiberno tempore longae
  472. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  473. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  474. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  475. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  476. propterea fit uti videantur dicere verum.
  477. Luna potest solis radiis percussa nitere
  478. inque dies magis id lumen convertere nobis
  479. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  480. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  481. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  482. inde minutatim retro quasi condere lumen
  483. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  484. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  485. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  486. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  487. est etiam quare proprio cum lumine possit
  488. volvier et varias splendoris reddere formas;
  489. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  490. labitur omnimodis occursans officiensque,
  491. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  492. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  493. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  494. versandoque globum variantis edere formas,
  495. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  496. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  497. inde minutatim retro contorquet et aufert
  498. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  499. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  500. astrologorum artem contra convincere tendit,
  501. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  502. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  503. denique cur nequeat semper nova luna creari
  504. ordine formarum certo certisque figuris
  505. inque dies privos aborisci quaeque creata
  506. atque alia illius reparari in parte locoque,
  507. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  508. ordine cum videas tam certo multa creari.
  509. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  510. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  511. Flora quibus mater praespargens ante viai
  512. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  513. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  514. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  515. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  516. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  517. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  518. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  519. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  520. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  521. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  522. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  523. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  524. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  525. nam cur luna queat terram secludere solis
  526. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  527. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  528. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  529. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  530. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  531. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  532. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  533. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  534. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  535. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  536. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  537. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  538. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  539. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  540. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  541. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  542. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  543. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  544. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  545. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,