De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  2. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  3. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  4. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  5. praeterea genus horriferum natura ferarum
  6. humanae genti infestum terraque marique
  7. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  8. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  9. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  10. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  11. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  12. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  13. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  14. cui tantum in vita restet transire malorum.
  15. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  16. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  17. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  18. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  19. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  20. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  21. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  22. Principio quoniam terrai corpus et umor
  23. aurarumque leves animae calidique vapores,
  24. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  25. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  26. debet eodem omnis mundi natura putari.
  27. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  28. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  29. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  30. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  31. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  32. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  33. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  34. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  35. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  36. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  37. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  38. principio pars terrai non nulla, perusta
  39. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  40. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  41. quas validi toto dispergunt venti.
  42. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  43. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  44. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  45. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  46. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  47. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  48. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  49. semper abundare et latices manare perennis
  50. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  51. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  52. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  53. partim quod validi verrentes aequora venti
  54. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  55. partim quod supter per terras diditur omnis;
  56. percolatur enim virus retroque remanat
  57. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  58. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  59. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  60. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  61. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  62. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  63. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  64. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  65. omnia iam resoluta forent et in versa.
  66. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  67. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  68. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  69. inrigat adsidue caelum candore recenti
  70. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  71. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  72. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  73. quod simul ac primum nubes succedere soli
  74. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  75. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  76. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  77. ut noscas splendore novo res semper egere
  78. et primum iactum fulgoris quemque perire
  79. nec ratione alia res posse in sole videri,
  80. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  81. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  82. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  83. fulguribus pingues multa caligine taedae
  84. consimili properant ratione, ardore ministro,
  85. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  86. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  87. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  88. exitium celeri celeratur origine flammae.
  89. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  90. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  91. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  92. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  93. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  94. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  95. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  96. nec sanctum numen fati protollere finis
  97. posse neque adversus naturae foedera niti?
  98. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  99. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  100. non ruere avolsos silices a montibus altis
  101. nec validas aevi vires perferre patique
  102. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  103. ex infinito quae tempore pertolerassent
  104. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  105. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  106. continet amplexu terram: si procreat ex se
  107. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  108. totum nativum mortali corpore constat.
  109. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  110. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  111. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  112. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  113. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  114. non alias alii quoque res cecinere ?
  115. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  116. aeternis famae monimentis insita florent?
  117. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  118. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  119. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  120. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  121. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  122. denique natura haec rerum ratioque repertast
  123. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  124. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  125. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  126. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  127. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  128. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  129. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  130. tanto quique magis victus fateare necessest
  131. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  132. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  133. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  134. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  135. nec ratione alia mortales esse videmur,
  136. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  137. atque illi quos a vita natura removit.
  138. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  139. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  140. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  141. dissociare intus partis, ut materiai
  142. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  143. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  144. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  145. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  146. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  147. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  148. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  149. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  150. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  151. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  152. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  153. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  154. ex infinito quae possint forte coorta
  155. corruere hanc rerum violento turbine summam
  156. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  157. nec porro natura loci spatiumque profundi
  158. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  159. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  160. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  161. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  162. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  163. quare etiam nativa necessumst confiteare
  164. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  165. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  166. inmensi validas aevi contemnere vires.
  167. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  168. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  169. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  170. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  171. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  172. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  173. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  174. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  175. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  176. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  177. et siccare prius confidunt omnia posse
  178. quam liquor incepti possit contingere finem.
  179. tantum spirantes aequo certamine bellum
  180. magnis inter se de rebus cernere certant,
  181. cum semel interea fuerit superantior ignis
  182. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  183. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  184. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  185. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  186. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  187. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  188. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  189. obvius aeternam succepit lampada mundi
  190. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  191. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  192. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  193. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  194. ignis enim superare potest ubi materiai
  195. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  196. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  197. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  198. umor item quondam coepit superare coortus,
  199. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  200. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  201. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  202. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  203. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  204. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  205. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  206. nam certe neque consilio primordia rerum
  207. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  208. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  209. sed quia multa modis multis primordia rerum
  210. ex infinito iam tempore percita plagis
  211. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  212. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  213. quae cumque inter se possent congressa creare,
  214. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  215. omnigenus coetus et motus experiundo
  216. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  217. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  218. terrai maris et caeli generisque animantum.
  219. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  220. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  221. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  222. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  223. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  224. diffugere inde loci partes coepere paresque
  225. cum paribus iungi res et discludere mundum
  226. membraque dividere et magnas disponere partes
  227. omnigenis e principiis, discordia quorum
  228. intervalla vias conexus pondera plagas
  229. concursus motus turbabat proelia miscens
  230. propter dissimilis formas variasque figuras,