De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et tamen inter dum magno quaesita labore
  2. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  3. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  4. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  5. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  6. praeterea genus horriferum natura ferarum
  7. humanae genti infestum terraque marique
  8. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  9. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  10. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  11. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  12. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  13. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  14. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  15. cui tantum in vita restet transire malorum.
  16. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  17. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  18. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  19. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  20. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  21. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  22. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  23. Principio quoniam terrai corpus et umor
  24. aurarumque leves animae calidique vapores,
  25. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  26. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  27. debet eodem omnis mundi natura putari.
  28. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  29. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  30. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  31. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  32. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  33. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  34. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  35. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  36. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  37. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  38. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  39. principio pars terrai non nulla, perusta
  40. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  41. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  42. quas validi toto dispergunt venti.
  43. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  44. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  45. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  46. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  47. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  48. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  49. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  50. semper abundare et latices manare perennis
  51. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  52. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  53. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  54. partim quod validi verrentes aequora venti
  55. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  56. partim quod supter per terras diditur omnis;
  57. percolatur enim virus retroque remanat
  58. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  59. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  60. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  61. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  62. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  63. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  64. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  65. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  66. omnia iam resoluta forent et in versa.
  67. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  68. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  69. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  70. inrigat adsidue caelum candore recenti
  71. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  72. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  73. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  74. quod simul ac primum nubes succedere soli
  75. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  76. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  77. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  78. ut noscas splendore novo res semper egere
  79. et primum iactum fulgoris quemque perire
  80. nec ratione alia res posse in sole videri,
  81. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  82. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  83. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  84. fulguribus pingues multa caligine taedae
  85. consimili properant ratione, ardore ministro,
  86. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  87. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  88. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  89. exitium celeri celeratur origine flammae.
  90. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  91. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  92. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  93. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  94. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  95. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  96. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  97. nec sanctum numen fati protollere finis
  98. posse neque adversus naturae foedera niti?
  99. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  100. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  101. non ruere avolsos silices a montibus altis
  102. nec validas aevi vires perferre patique
  103. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  104. ex infinito quae tempore pertolerassent
  105. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  106. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  107. continet amplexu terram: si procreat ex se
  108. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  109. totum nativum mortali corpore constat.
  110. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  111. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  112. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  113. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  114. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  115. non alias alii quoque res cecinere ?
  116. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  117. aeternis famae monimentis insita florent?
  118. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  119. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  120. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  121. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  122. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  123. denique natura haec rerum ratioque repertast
  124. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  125. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  126. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  127. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  128. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  129. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  130. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  131. tanto quique magis victus fateare necessest
  132. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  133. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  134. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  135. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  136. nec ratione alia mortales esse videmur,
  137. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  138. atque illi quos a vita natura removit.
  139. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  140. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  141. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  142. dissociare intus partis, ut materiai
  143. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  144. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  145. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  146. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  147. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  148. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  149. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  150. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  151. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  152. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  153. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  154. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  155. ex infinito quae possint forte coorta
  156. corruere hanc rerum violento turbine summam
  157. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  158. nec porro natura loci spatiumque profundi
  159. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  160. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  161. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  162. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  163. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  164. quare etiam nativa necessumst confiteare
  165. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  166. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  167. inmensi validas aevi contemnere vires.
  168. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  169. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  170. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  171. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  172. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  173. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  174. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  175. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  176. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  177. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  178. et siccare prius confidunt omnia posse
  179. quam liquor incepti possit contingere finem.
  180. tantum spirantes aequo certamine bellum
  181. magnis inter se de rebus cernere certant,
  182. cum semel interea fuerit superantior ignis
  183. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  184. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  185. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  186. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  187. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  188. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  189. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  190. obvius aeternam succepit lampada mundi
  191. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  192. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  193. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  194. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  195. ignis enim superare potest ubi materiai
  196. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  197. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  198. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  199. umor item quondam coepit superare coortus,
  200. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  201. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  202. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  203. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  204. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  205. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  206. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  207. nam certe neque consilio primordia rerum
  208. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  209. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  210. sed quia multa modis multis primordia rerum
  211. ex infinito iam tempore percita plagis
  212. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  213. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  214. quae cumque inter se possent congressa creare,
  215. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  216. omnigenus coetus et motus experiundo
  217. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  218. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  219. terrai maris et caeli generisque animantum.
  220. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  221. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  222. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  223. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  224. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  225. diffugere inde loci partes coepere paresque
  226. cum paribus iungi res et discludere mundum
  227. membraque dividere et magnas disponere partes
  228. omnigenis e principiis, discordia quorum
  229. intervalla vias conexus pondera plagas
  230. concursus motus turbabat proelia miscens
  231. propter dissimilis formas variasque figuras,
  232. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  233. nec motus inter sese dare convenientis,
  234. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  235. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  236. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  237. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  238. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  239. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  240. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  241. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  242. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  243. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  244. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  245. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  246. partibus erumpens primus se sustulit aether
  247. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  248. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  249. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  250. matutina rubent radiati lumina solis
  251. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  252. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  253. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  254. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  255. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  256. corpore concreto circum datus undique saepsit
  257. et late diffusus in omnis undique partis
  258. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  259. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  260. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  261. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  262. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  263. nec levia ut possent per summas labier oras,
  264. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  265. versent et partes ut mundi totius extent;
  266. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  267. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  268. his igitur rebus retractis terra repente,
  269. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  270. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  271. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  272. et radii solis cogebant undique terram
  273. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  274. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  275. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  276. augebat mare manando camposque natantis,
  277. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  278. corpora multa vaporis et altaque caeli
  279. densabant procul a terris fulgentia templa.
  280. sidebant campi, crescebant montibus altis
  281. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  282. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  283. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  284. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  285. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  286. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  287. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  288. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  289. atque levissimus super influit auras
  290. nec liquidum corpus turbantibus auris
  291. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  292. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  293. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  294. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  295. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  296. unum labendi conservans usque tenorem.
  297. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  298. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  299. ex utraque polum parti premere nobis
  300. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  301. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  302. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  303. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  304. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  305. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  306. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  307. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  308. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  309. passim per caeli volvunt summania templa,
  310. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  311. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  312. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  313. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  314. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  315. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  316. in variis mundis varia ratione creatis,
  317. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  318. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  319. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  320. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  321. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  322. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  323. evanescere paulatim et decrescere pondus
  324. convenit atque aliam naturam supter habere
  325. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  326. partibus mundi, quibus insita vivit.
  327. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  328. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  329. nec caput est oneri collo nec denique totum
  330. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  331. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  332. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  333. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  334. sic igitur tellus non est aliena repente
  335. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  336. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  337. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  338. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  339. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  340. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  341. partibus mundi caeloque revincta;
  342. nam communibus inter se radicibus haerent
  343. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  344. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  345. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  346. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  347. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  348. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  349. iamne vides quantum tenuis natura valere
  350. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  351. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  352. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  353. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  354. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  355. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  356. nil magnis intervallis de corpore libant
  357. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  358. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  359. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  360. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  361. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  362. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  363. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  364. sive suam proprio iactat de corpore lucem,