De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  2. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  3. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  4. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  5. vitai causa valido consueta bidenti
  6. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  7. si non fecundas vertentes vomere glebas
  8. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  9. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  10. et tamen inter dum magno quaesita labore
  11. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  12. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  13. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  14. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  15. praeterea genus horriferum natura ferarum
  16. humanae genti infestum terraque marique
  17. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  18. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  19. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  20. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  21. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  22. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  23. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  24. cui tantum in vita restet transire malorum.
  25. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  26. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  27. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  28. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  29. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  30. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  31. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  32. Principio quoniam terrai corpus et umor
  33. aurarumque leves animae calidique vapores,
  34. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  35. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  36. debet eodem omnis mundi natura putari.
  37. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  38. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  39. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  40. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  41. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  42. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  43. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  44. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  45. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  46. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  47. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  48. principio pars terrai non nulla, perusta
  49. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  50. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  51. quas validi toto dispergunt venti.
  52. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  53. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  54. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  55. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  56. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  57. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  58. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  59. semper abundare et latices manare perennis
  60. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  61. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  62. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  63. partim quod validi verrentes aequora venti
  64. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  65. partim quod supter per terras diditur omnis;
  66. percolatur enim virus retroque remanat
  67. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  68. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  69. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  70. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  71. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  72. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  73. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  74. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  75. omnia iam resoluta forent et in versa.
  76. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  77. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  78. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  79. inrigat adsidue caelum candore recenti
  80. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  81. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  82. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  83. quod simul ac primum nubes succedere soli
  84. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  85. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  86. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  87. ut noscas splendore novo res semper egere
  88. et primum iactum fulgoris quemque perire
  89. nec ratione alia res posse in sole videri,
  90. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  91. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  92. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  93. fulguribus pingues multa caligine taedae
  94. consimili properant ratione, ardore ministro,
  95. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  96. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  97. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  98. exitium celeri celeratur origine flammae.
  99. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  100. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  101. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  102. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  103. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  104. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  105. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  106. nec sanctum numen fati protollere finis
  107. posse neque adversus naturae foedera niti?
  108. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  109. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  110. non ruere avolsos silices a montibus altis
  111. nec validas aevi vires perferre patique
  112. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  113. ex infinito quae tempore pertolerassent
  114. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  115. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  116. continet amplexu terram: si procreat ex se
  117. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  118. totum nativum mortali corpore constat.
  119. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  120. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  121. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  122. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  123. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  124. non alias alii quoque res cecinere ?
  125. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  126. aeternis famae monimentis insita florent?
  127. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  128. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  129. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  130. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  131. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  132. denique natura haec rerum ratioque repertast
  133. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  134. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  135. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  136. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  137. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  138. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  139. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  140. tanto quique magis victus fateare necessest
  141. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  142. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  143. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  144. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  145. nec ratione alia mortales esse videmur,
  146. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  147. atque illi quos a vita natura removit.
  148. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  149. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  150. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  151. dissociare intus partis, ut materiai
  152. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  153. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  154. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  155. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  156. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  157. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  158. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  159. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  160. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  161. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  162. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  163. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  164. ex infinito quae possint forte coorta
  165. corruere hanc rerum violento turbine summam
  166. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  167. nec porro natura loci spatiumque profundi
  168. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  169. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  170. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  171. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  172. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  173. quare etiam nativa necessumst confiteare
  174. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  175. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  176. inmensi validas aevi contemnere vires.
  177. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  178. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  179. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  180. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  181. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  182. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  183. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  184. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  185. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  186. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  187. et siccare prius confidunt omnia posse
  188. quam liquor incepti possit contingere finem.
  189. tantum spirantes aequo certamine bellum
  190. magnis inter se de rebus cernere certant,
  191. cum semel interea fuerit superantior ignis
  192. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  193. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  194. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  195. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  196. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  197. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  198. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  199. obvius aeternam succepit lampada mundi
  200. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  201. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  202. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  203. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  204. ignis enim superare potest ubi materiai
  205. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  206. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  207. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  208. umor item quondam coepit superare coortus,
  209. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  210. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  211. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  212. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  213. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  214. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  215. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  216. nam certe neque consilio primordia rerum
  217. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  218. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  219. sed quia multa modis multis primordia rerum
  220. ex infinito iam tempore percita plagis
  221. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  222. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  223. quae cumque inter se possent congressa creare,
  224. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  225. omnigenus coetus et motus experiundo
  226. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  227. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  228. terrai maris et caeli generisque animantum.
  229. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  230. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  231. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  232. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  233. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  234. diffugere inde loci partes coepere paresque
  235. cum paribus iungi res et discludere mundum
  236. membraque dividere et magnas disponere partes
  237. omnigenis e principiis, discordia quorum
  238. intervalla vias conexus pondera plagas
  239. concursus motus turbabat proelia miscens
  240. propter dissimilis formas variasque figuras,
  241. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  242. nec motus inter sese dare convenientis,
  243. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  244. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  245. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  246. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  247. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  248. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  249. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  250. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  251. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  252. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  253. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  254. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  255. partibus erumpens primus se sustulit aether
  256. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  257. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  258. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  259. matutina rubent radiati lumina solis
  260. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  261. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  262. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  263. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  264. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  265. corpore concreto circum datus undique saepsit
  266. et late diffusus in omnis undique partis
  267. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  268. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  269. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  270. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  271. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  272. nec levia ut possent per summas labier oras,
  273. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  274. versent et partes ut mundi totius extent;
  275. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  276. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  277. his igitur rebus retractis terra repente,
  278. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  279. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  280. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  281. et radii solis cogebant undique terram
  282. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  283. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  284. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  285. augebat mare manando camposque natantis,
  286. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  287. corpora multa vaporis et altaque caeli
  288. densabant procul a terris fulgentia templa.
  289. sidebant campi, crescebant montibus altis
  290. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  291. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  292. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  293. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  294. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  295. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  296. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  297. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  298. atque levissimus super influit auras
  299. nec liquidum corpus turbantibus auris
  300. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  301. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  302. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  303. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  304. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  305. unum labendi conservans usque tenorem.
  306. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  307. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  308. ex utraque polum parti premere nobis
  309. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  310. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  311. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  312. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  313. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  314. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  315. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  316. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  317. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  318. passim per caeli volvunt summania templa,
  319. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  320. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  321. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  322. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  323. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  324. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  325. in variis mundis varia ratione creatis,
  326. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  327. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  328. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  329. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  330. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  331. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  332. evanescere paulatim et decrescere pondus
  333. convenit atque aliam naturam supter habere
  334. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  335. partibus mundi, quibus insita vivit.
  336. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  337. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  338. nec caput est oneri collo nec denique totum
  339. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  340. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  341. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  342. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  343. sic igitur tellus non est aliena repente
  344. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  345. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  346. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  347. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  348. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  349. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  350. partibus mundi caeloque revincta;
  351. nam communibus inter se radicibus haerent
  352. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  353. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  354. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  355. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  356. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  357. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  358. iamne vides quantum tenuis natura valere
  359. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  360. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  361. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  362. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  363. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  364. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  365. nil magnis intervallis de corpore libant
  366. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  367. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  368. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  369. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  370. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  371. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  372. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  373. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  374. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  375. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  376. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  377. per multum, specie confusa videntur
  378. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  379. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  380. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  381. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  382. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  383. scire licet perquam pauxillo posse minores
  384. esse vel exigua maioris parte brevique.
  385. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  386. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,