De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  2. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  3. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  4. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  5. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  6. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  7. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  8. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  9. vitai causa valido consueta bidenti
  10. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  11. si non fecundas vertentes vomere glebas
  12. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  13. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  14. et tamen inter dum magno quaesita labore
  15. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  16. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  17. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  18. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  19. praeterea genus horriferum natura ferarum
  20. humanae genti infestum terraque marique
  21. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  22. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  23. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  24. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  25. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  26. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  27. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  28. cui tantum in vita restet transire malorum.
  29. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  30. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  31. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  32. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  33. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  34. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  35. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  36. Principio quoniam terrai corpus et umor
  37. aurarumque leves animae calidique vapores,
  38. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  39. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  40. debet eodem omnis mundi natura putari.
  41. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  42. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  43. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  44. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  45. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  46. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  47. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  48. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  49. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  50. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  51. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  52. principio pars terrai non nulla, perusta
  53. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  54. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  55. quas validi toto dispergunt venti.
  56. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  57. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  58. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  59. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  60. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  61. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  62. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  63. semper abundare et latices manare perennis
  64. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  65. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  66. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  67. partim quod validi verrentes aequora venti
  68. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  69. partim quod supter per terras diditur omnis;
  70. percolatur enim virus retroque remanat
  71. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  72. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  73. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  74. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  75. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  76. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  77. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  78. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  79. omnia iam resoluta forent et in versa.
  80. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  81. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  82. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  83. inrigat adsidue caelum candore recenti
  84. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  85. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  86. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  87. quod simul ac primum nubes succedere soli
  88. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  89. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  90. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  91. ut noscas splendore novo res semper egere
  92. et primum iactum fulgoris quemque perire
  93. nec ratione alia res posse in sole videri,
  94. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  95. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  96. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  97. fulguribus pingues multa caligine taedae
  98. consimili properant ratione, ardore ministro,
  99. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  100. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  101. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  102. exitium celeri celeratur origine flammae.
  103. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  104. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  105. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  106. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  107. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  108. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  109. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  110. nec sanctum numen fati protollere finis
  111. posse neque adversus naturae foedera niti?
  112. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  113. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  114. non ruere avolsos silices a montibus altis
  115. nec validas aevi vires perferre patique
  116. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  117. ex infinito quae tempore pertolerassent
  118. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  119. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  120. continet amplexu terram: si procreat ex se
  121. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  122. totum nativum mortali corpore constat.
  123. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  124. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  125. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  126. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  127. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  128. non alias alii quoque res cecinere ?
  129. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  130. aeternis famae monimentis insita florent?
  131. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  132. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  133. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  134. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  135. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  136. denique natura haec rerum ratioque repertast
  137. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  138. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  139. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  140. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  141. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  142. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  143. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  144. tanto quique magis victus fateare necessest
  145. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  146. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  147. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  148. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  149. nec ratione alia mortales esse videmur,
  150. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  151. atque illi quos a vita natura removit.
  152. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  153. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  154. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  155. dissociare intus partis, ut materiai
  156. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  157. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  158. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  159. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  160. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  161. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  162. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  163. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  164. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  165. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  166. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  167. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  168. ex infinito quae possint forte coorta
  169. corruere hanc rerum violento turbine summam
  170. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  171. nec porro natura loci spatiumque profundi
  172. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  173. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  174. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  175. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  176. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  177. quare etiam nativa necessumst confiteare
  178. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  179. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  180. inmensi validas aevi contemnere vires.
  181. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  182. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  183. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  184. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  185. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  186. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  187. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  188. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  189. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  190. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  191. et siccare prius confidunt omnia posse
  192. quam liquor incepti possit contingere finem.
  193. tantum spirantes aequo certamine bellum
  194. magnis inter se de rebus cernere certant,
  195. cum semel interea fuerit superantior ignis
  196. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  197. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  198. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  199. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  200. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  201. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  202. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  203. obvius aeternam succepit lampada mundi
  204. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  205. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  206. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  207. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  208. ignis enim superare potest ubi materiai
  209. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  210. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  211. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  212. umor item quondam coepit superare coortus,