De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quo magis hic merito nobis deus esse videtur,
  2. ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
  3. dulcia permulcent animos solacia vitae.
  4. Herculis antistare autem si facta putabis,
  5. longius a vera multo ratione ferere.
  6. quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
  7. ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,
  8. tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
  9. denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
  10. hydra venenatis posset vallata colubris?
  11. quidve tripectora tergemini vis Geryonai
  12. et Diomedis equi spirantes naribus ignem
  13. Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
  14. aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
  15. asper, acerba tuens, immani corpore serpens
  16. arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
  17. propter Atlanteum litus pelagique severa,
  18. quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
  19. cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
  20. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  21. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  22. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  23. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  24. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  25. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  26. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  27. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  28. sollicitum curae quantique perinde timores!
  29. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  30. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  31. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  32. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  33. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  34. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  35. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  36. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  37. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  38. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  39. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  40. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  41. quo genere in primis animi natura reperta est
  42. nativo primum consistere corpore creta,
  43. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  44. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  45. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  46. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  47. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  48. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  49. et quibus ille modis congressus materiai
  50. fundarit terram caelum mare sidera solem
  51. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  52. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  53. quove modo genus humanum variante loquella
  54. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  55. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  56. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  57. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  58. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  59. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  60. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  61. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  62. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  63. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  64. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  65. si tamen interea mirantur qua ratione
  66. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  67. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  68. rursus in antiquas referuntur religiones
  69. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  70. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  71. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  72. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  73. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  74. principio maria ac terras caelumque tuere;
  75. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  76. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  77. una dies dabit exitio, multosque per annos
  78. sustentata ruet moles et machina mundi.
  79. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  80. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  81. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  82. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  83. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  84. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  85. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  86. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  87. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  88. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  89. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  90. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  91. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  92. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  93. sanctius et multo certa ratione magis quam
  94. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  95. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  96. religione refrenatus ne forte rearis
  97. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  98. corpore divino debere aeterna manere,
  99. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  100. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  101. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  102. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  103. inmortalia mortali sermone notantes;
  104. quae procul usque adeo divino a numine distent
  105. inque deum numero quae sint indigna videri,
  106. notitiam potius praebere ut posse putentur
  107. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  108. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  109. posse animi natura putetur consiliumque.
  110. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  111. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  112. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  113. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  114. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  115. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  116. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  117. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  118. posset et innasci quavis in parte soleret,
  119. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  120. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  121. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  122. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  123. totum posse extra corpus formamque animalem
  124. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  125. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  126. haud igitur constant divino praedita sensu,
  127. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  128. Illud item non est ut possis credere, sedes
  129. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  130. tenvis enim natura deum longeque remota
  131. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  132. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  133. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  134. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  135. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  136. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  137. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  138. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  139. praeclaram mundi naturam proptereaque
  140. adlaudabile opus divom laudare decere
  141. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  142. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  143. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  144. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  145. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  146. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  147. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  148. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  149. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  150. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  151. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  152. nam gaudere novis rebus debere videtur
  153. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  154. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  155. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  156. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  157. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  158. donec diluxit rerum genitalis origo?
  159. natus enim debet qui cumque est velle manere
  160. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  161. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  162. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  163. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  164. notities hominum divis unde insita primum est,
  165. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  166. quove modost umquam vis cognita principiorum
  167. quidque inter sese permutato ordine possent.
  168. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  169. namque ita multa modis multis primordia rerum
  170. ex infinito iam tempore percita plagis