De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  2. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  3. quae cumque inter se possint congressa creare,
  4. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  5. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  6. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  7. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  8. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  9. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  10. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  11. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  12. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  13. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  14. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  15. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  16. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  17. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  18. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  19. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  20. vitai causa valido consueta bidenti
  21. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  22. si non fecundas vertentes vomere glebas
  23. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  24. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  25. et tamen inter dum magno quaesita labore
  26. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  27. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  28. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  29. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  30. praeterea genus horriferum natura ferarum
  31. humanae genti infestum terraque marique
  32. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  33. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  34. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  35. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  36. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  37. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  38. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  39. cui tantum in vita restet transire malorum.
  40. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  41. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  42. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  43. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  44. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  45. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  46. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  47. Principio quoniam terrai corpus et umor
  48. aurarumque leves animae calidique vapores,
  49. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  50. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  51. debet eodem omnis mundi natura putari.
  52. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  53. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  54. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  55. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  56. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  57. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  58. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  59. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  60. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  61. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  62. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  63. principio pars terrai non nulla, perusta
  64. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  65. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  66. quas validi toto dispergunt venti.
  67. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  68. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  69. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  70. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  71. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  72. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  73. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  74. semper abundare et latices manare perennis
  75. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  76. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  77. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  78. partim quod validi verrentes aequora venti
  79. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  80. partim quod supter per terras diditur omnis;
  81. percolatur enim virus retroque remanat
  82. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  83. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  84. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  85. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  86. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  87. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  88. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  89. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  90. omnia iam resoluta forent et in versa.
  91. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  92. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  93. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  94. inrigat adsidue caelum candore recenti
  95. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  96. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  97. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  98. quod simul ac primum nubes succedere soli
  99. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  100. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  101. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  102. ut noscas splendore novo res semper egere
  103. et primum iactum fulgoris quemque perire
  104. nec ratione alia res posse in sole videri,
  105. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  106. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  107. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  108. fulguribus pingues multa caligine taedae
  109. consimili properant ratione, ardore ministro,
  110. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  111. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  112. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  113. exitium celeri celeratur origine flammae.
  114. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  115. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  116. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  117. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  118. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  119. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  120. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  121. nec sanctum numen fati protollere finis
  122. posse neque adversus naturae foedera niti?
  123. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  124. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  125. non ruere avolsos silices a montibus altis
  126. nec validas aevi vires perferre patique
  127. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  128. ex infinito quae tempore pertolerassent
  129. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  130. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  131. continet amplexu terram: si procreat ex se
  132. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  133. totum nativum mortali corpore constat.
  134. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  135. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  136. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  137. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  138. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  139. non alias alii quoque res cecinere ?
  140. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  141. aeternis famae monimentis insita florent?
  142. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  143. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  144. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  145. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  146. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  147. denique natura haec rerum ratioque repertast
  148. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  149. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  150. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  151. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  152. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  153. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  154. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  155. tanto quique magis victus fateare necessest
  156. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  157. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  158. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  159. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  160. nec ratione alia mortales esse videmur,
  161. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  162. atque illi quos a vita natura removit.
  163. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  164. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  165. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  166. dissociare intus partis, ut materiai
  167. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  168. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  169. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  170. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  171. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  172. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  173. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  174. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  175. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  176. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  177. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  178. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  179. ex infinito quae possint forte coorta
  180. corruere hanc rerum violento turbine summam
  181. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  182. nec porro natura loci spatiumque profundi
  183. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  184. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  185. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  186. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  187. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  188. quare etiam nativa necessumst confiteare
  189. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  190. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  191. inmensi validas aevi contemnere vires.
  192. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  193. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  194. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  195. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  196. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  197. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  198. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  199. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  200. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  201. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  202. et siccare prius confidunt omnia posse
  203. quam liquor incepti possit contingere finem.
  204. tantum spirantes aequo certamine bellum
  205. magnis inter se de rebus cernere certant,
  206. cum semel interea fuerit superantior ignis
  207. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  208. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  209. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  210. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  211. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  212. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  213. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  214. obvius aeternam succepit lampada mundi
  215. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  216. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  217. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  218. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  219. ignis enim superare potest ubi materiai
  220. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  221. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  222. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  223. umor item quondam coepit superare coortus,
  224. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  225. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  226. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  227. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  228. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  229. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  230. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  231. nam certe neque consilio primordia rerum
  232. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  233. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  234. sed quia multa modis multis primordia rerum
  235. ex infinito iam tempore percita plagis
  236. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  237. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  238. quae cumque inter se possent congressa creare,
  239. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  240. omnigenus coetus et motus experiundo
  241. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  242. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  243. terrai maris et caeli generisque animantum.
  244. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  245. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  246. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  247. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  248. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  249. diffugere inde loci partes coepere paresque
  250. cum paribus iungi res et discludere mundum
  251. membraque dividere et magnas disponere partes
  252. omnigenis e principiis, discordia quorum
  253. intervalla vias conexus pondera plagas
  254. concursus motus turbabat proelia miscens
  255. propter dissimilis formas variasque figuras,
  256. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  257. nec motus inter sese dare convenientis,
  258. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  259. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  260. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  261. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  262. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  263. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  264. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  265. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  266. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  267. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  268. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  269. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  270. partibus erumpens primus se sustulit aether
  271. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  272. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  273. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  274. matutina rubent radiati lumina solis
  275. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  276. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  277. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  278. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  279. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  280. corpore concreto circum datus undique saepsit
  281. et late diffusus in omnis undique partis
  282. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  283. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  284. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  285. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  286. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  287. nec levia ut possent per summas labier oras,
  288. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  289. versent et partes ut mundi totius extent;
  290. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  291. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  292. his igitur rebus retractis terra repente,
  293. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  294. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  295. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  296. et radii solis cogebant undique terram
  297. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  298. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  299. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  300. augebat mare manando camposque natantis,
  301. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  302. corpora multa vaporis et altaque caeli
  303. densabant procul a terris fulgentia templa.
  304. sidebant campi, crescebant montibus altis
  305. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  306. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  307. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  308. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  309. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  310. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  311. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  312. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  313. atque levissimus super influit auras
  314. nec liquidum corpus turbantibus auris
  315. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  316. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  317. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  318. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  319. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  320. unum labendi conservans usque tenorem.
  321. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  322. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  323. ex utraque polum parti premere nobis
  324. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  325. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  326. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  327. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  328. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  329. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  330. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  331. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  332. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  333. passim per caeli volvunt summania templa,
  334. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  335. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  336. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  337. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  338. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  339. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  340. in variis mundis varia ratione creatis,
  341. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  342. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  343. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  344. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  345. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  346. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  347. evanescere paulatim et decrescere pondus
  348. convenit atque aliam naturam supter habere
  349. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  350. partibus mundi, quibus insita vivit.
  351. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  352. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  353. nec caput est oneri collo nec denique totum
  354. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  355. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  356. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  357. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  358. sic igitur tellus non est aliena repente
  359. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  360. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  361. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  362. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  363. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  364. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  365. partibus mundi caeloque revincta;
  366. nam communibus inter se radicibus haerent
  367. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  368. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  369. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  370. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  371. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  372. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  373. iamne vides quantum tenuis natura valere
  374. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  375. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  376. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  377. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  378. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  379. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  380. nil magnis intervallis de corpore libant
  381. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  382. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  383. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  384. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  385. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  386. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  387. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  388. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  389. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  390. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  391. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  392. per multum, specie confusa videntur
  393. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  394. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  395. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  396. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  397. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  398. scire licet perquam pauxillo posse minores
  399. esse vel exigua maioris parte brevique.
  400. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  401. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  402. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  403. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  404. Illud item non est mirandum, qua ratione
  405. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,