De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  2. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  3. quae cumque inter se possint congressa creare,
  4. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  5. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  6. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  7. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  8. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  9. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  10. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  11. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  12. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  13. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  14. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  15. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  16. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  17. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  18. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  19. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  20. vitai causa valido consueta bidenti
  21. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  22. si non fecundas vertentes vomere glebas
  23. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  24. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  25. et tamen inter dum magno quaesita labore
  26. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  27. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  28. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  29. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  30. praeterea genus horriferum natura ferarum
  31. humanae genti infestum terraque marique
  32. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  33. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  34. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  35. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  36. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  37. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  38. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  39. cui tantum in vita restet transire malorum.
  40. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  41. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  42. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  43. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  44. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  45. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  46. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  47. Principio quoniam terrai corpus et umor
  48. aurarumque leves animae calidique vapores,
  49. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  50. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  51. debet eodem omnis mundi natura putari.
  52. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  53. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  54. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  55. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  56. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  57. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  58. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  59. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  60. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  61. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  62. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  63. principio pars terrai non nulla, perusta
  64. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  65. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  66. quas validi toto dispergunt venti.
  67. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  68. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  69. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  70. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  71. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  72. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  73. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  74. semper abundare et latices manare perennis
  75. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  76. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  77. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  78. partim quod validi verrentes aequora venti
  79. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  80. partim quod supter per terras diditur omnis;
  81. percolatur enim virus retroque remanat
  82. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  83. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  84. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  85. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  86. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  87. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  88. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  89. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  90. omnia iam resoluta forent et in versa.
  91. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  92. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  93. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  94. inrigat adsidue caelum candore recenti
  95. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  96. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  97. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  98. quod simul ac primum nubes succedere soli
  99. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  100. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  101. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  102. ut noscas splendore novo res semper egere
  103. et primum iactum fulgoris quemque perire
  104. nec ratione alia res posse in sole videri,
  105. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  106. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  107. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  108. fulguribus pingues multa caligine taedae
  109. consimili properant ratione, ardore ministro,
  110. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  111. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  112. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  113. exitium celeri celeratur origine flammae.
  114. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  115. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  116. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  117. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  118. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  119. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  120. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  121. nec sanctum numen fati protollere finis
  122. posse neque adversus naturae foedera niti?
  123. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  124. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  125. non ruere avolsos silices a montibus altis
  126. nec validas aevi vires perferre patique
  127. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  128. ex infinito quae tempore pertolerassent
  129. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  130. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  131. continet amplexu terram: si procreat ex se
  132. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  133. totum nativum mortali corpore constat.
  134. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  135. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  136. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  137. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  138. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  139. non alias alii quoque res cecinere ?
  140. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  141. aeternis famae monimentis insita florent?
  142. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  143. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  144. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  145. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  146. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  147. denique natura haec rerum ratioque repertast
  148. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  149. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  150. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  151. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  152. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  153. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  154. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  155. tanto quique magis victus fateare necessest
  156. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  157. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  158. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  159. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  160. nec ratione alia mortales esse videmur,
  161. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  162. atque illi quos a vita natura removit.
  163. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  164. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  165. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  166. dissociare intus partis, ut materiai
  167. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  168. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  169. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  170. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  171. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  172. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  173. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  174. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  175. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  176. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  177. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  178. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  179. ex infinito quae possint forte coorta
  180. corruere hanc rerum violento turbine summam
  181. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  182. nec porro natura loci spatiumque profundi
  183. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  184. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  185. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  186. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  187. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  188. quare etiam nativa necessumst confiteare
  189. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  190. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  191. inmensi validas aevi contemnere vires.
  192. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  193. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  194. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  195. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  196. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  197. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  198. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  199. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  200. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  201. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  202. et siccare prius confidunt omnia posse
  203. quam liquor incepti possit contingere finem.
  204. tantum spirantes aequo certamine bellum
  205. magnis inter se de rebus cernere certant,
  206. cum semel interea fuerit superantior ignis
  207. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  208. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  209. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  210. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  211. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  212. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  213. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  214. obvius aeternam succepit lampada mundi
  215. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  216. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  217. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  218. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  219. ignis enim superare potest ubi materiai
  220. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  221. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  222. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  223. umor item quondam coepit superare coortus,
  224. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  225. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  226. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  227. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  228. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  229. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  230. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  231. nam certe neque consilio primordia rerum
  232. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt