De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  2. quove modost umquam vis cognita principiorum
  3. quidque inter sese permutato ordine possent.
  4. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  5. namque ita multa modis multis primordia rerum
  6. ex infinito iam tempore percita plagis
  7. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  8. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  9. quae cumque inter se possint congressa creare,
  10. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  11. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  12. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  13. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  14. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  15. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  16. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  17. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.