De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  2. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  3. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  4. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  5. nam gaudere novis rebus debere videtur
  6. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  7. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  8. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  9. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  10. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  11. donec diluxit rerum genitalis origo?
  12. natus enim debet qui cumque est velle manere
  13. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  14. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  15. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  16. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  17. notities hominum divis unde insita primum est,
  18. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  19. quove modost umquam vis cognita principiorum
  20. quidque inter sese permutato ordine possent.
  21. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  22. namque ita multa modis multis primordia rerum
  23. ex infinito iam tempore percita plagis
  24. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  25. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  26. quae cumque inter se possint congressa creare,
  27. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  28. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  29. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  30. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  31. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  32. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  33. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  34. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  35. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  36. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  37. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  38. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  39. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  40. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  41. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  42. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  43. vitai causa valido consueta bidenti
  44. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  45. si non fecundas vertentes vomere glebas
  46. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  47. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  48. et tamen inter dum magno quaesita labore
  49. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  50. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  51. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  52. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  53. praeterea genus horriferum natura ferarum
  54. humanae genti infestum terraque marique
  55. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  56. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  57. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  58. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  59. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  60. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  61. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  62. cui tantum in vita restet transire malorum.
  63. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  64. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  65. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  66. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  67. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  68. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  69. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  70. Principio quoniam terrai corpus et umor
  71. aurarumque leves animae calidique vapores,
  72. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  73. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  74. debet eodem omnis mundi natura putari.
  75. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  76. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  77. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  78. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  79. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  80. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  81. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  82. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  83. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  84. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  85. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  86. principio pars terrai non nulla, perusta
  87. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  88. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  89. quas validi toto dispergunt venti.
  90. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  91. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  92. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  93. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  94. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  95. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  96. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  97. semper abundare et latices manare perennis
  98. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  99. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  100. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  101. partim quod validi verrentes aequora venti
  102. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  103. partim quod supter per terras diditur omnis;
  104. percolatur enim virus retroque remanat
  105. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  106. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  107. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  108. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  109. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  110. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  111. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  112. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  113. omnia iam resoluta forent et in versa.
  114. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  115. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  116. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  117. inrigat adsidue caelum candore recenti
  118. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  119. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  120. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  121. quod simul ac primum nubes succedere soli
  122. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  123. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  124. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  125. ut noscas splendore novo res semper egere
  126. et primum iactum fulgoris quemque perire
  127. nec ratione alia res posse in sole videri,
  128. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  129. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  130. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  131. fulguribus pingues multa caligine taedae
  132. consimili properant ratione, ardore ministro,
  133. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  134. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  135. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  136. exitium celeri celeratur origine flammae.
  137. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  138. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  139. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  140. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  141. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  142. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  143. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  144. nec sanctum numen fati protollere finis
  145. posse neque adversus naturae foedera niti?
  146. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  147. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  148. non ruere avolsos silices a montibus altis
  149. nec validas aevi vires perferre patique
  150. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  151. ex infinito quae tempore pertolerassent
  152. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  153. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  154. continet amplexu terram: si procreat ex se
  155. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  156. totum nativum mortali corpore constat.
  157. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  158. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  159. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  160. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  161. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  162. non alias alii quoque res cecinere ?
  163. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  164. aeternis famae monimentis insita florent?
  165. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  166. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  167. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  168. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  169. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  170. denique natura haec rerum ratioque repertast
  171. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  172. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  173. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  174. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  175. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  176. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  177. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  178. tanto quique magis victus fateare necessest
  179. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  180. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  181. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  182. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  183. nec ratione alia mortales esse videmur,
  184. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  185. atque illi quos a vita natura removit.
  186. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  187. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  188. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  189. dissociare intus partis, ut materiai
  190. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  191. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  192. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  193. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  194. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  195. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  196. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  197. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  198. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  199. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  200. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  201. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  202. ex infinito quae possint forte coorta
  203. corruere hanc rerum violento turbine summam
  204. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  205. nec porro natura loci spatiumque profundi
  206. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  207. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  208. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  209. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  210. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  211. quare etiam nativa necessumst confiteare
  212. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  213. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  214. inmensi validas aevi contemnere vires.
  215. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  216. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  217. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  218. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  219. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  220. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  221. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  222. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  223. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  224. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  225. et siccare prius confidunt omnia posse
  226. quam liquor incepti possit contingere finem.
  227. tantum spirantes aequo certamine bellum
  228. magnis inter se de rebus cernere certant,
  229. cum semel interea fuerit superantior ignis
  230. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  231. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  232. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  233. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  234. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  235. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  236. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  237. obvius aeternam succepit lampada mundi
  238. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  239. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  240. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  241. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  242. ignis enim superare potest ubi materiai
  243. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  244. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  245. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  246. umor item quondam coepit superare coortus,
  247. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  248. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  249. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  250. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  251. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  252. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  253. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  254. nam certe neque consilio primordia rerum
  255. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  256. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  257. sed quia multa modis multis primordia rerum
  258. ex infinito iam tempore percita plagis
  259. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  260. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  261. quae cumque inter se possent congressa creare,
  262. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  263. omnigenus coetus et motus experiundo
  264. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  265. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  266. terrai maris et caeli generisque animantum.
  267. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  268. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  269. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  270. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  271. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  272. diffugere inde loci partes coepere paresque
  273. cum paribus iungi res et discludere mundum
  274. membraque dividere et magnas disponere partes
  275. omnigenis e principiis, discordia quorum
  276. intervalla vias conexus pondera plagas
  277. concursus motus turbabat proelia miscens
  278. propter dissimilis formas variasque figuras,
  279. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  280. nec motus inter sese dare convenientis,
  281. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  282. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  283. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  284. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  285. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  286. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  287. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  288. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  289. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  290. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  291. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  292. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  293. partibus erumpens primus se sustulit aether
  294. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  295. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  296. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  297. matutina rubent radiati lumina solis
  298. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  299. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  300. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  301. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  302. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  303. corpore concreto circum datus undique saepsit
  304. et late diffusus in omnis undique partis
  305. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  306. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  307. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  308. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  309. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  310. nec levia ut possent per summas labier oras,
  311. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  312. versent et partes ut mundi totius extent;
  313. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  314. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  315. his igitur rebus retractis terra repente,
  316. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  317. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  318. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  319. et radii solis cogebant undique terram
  320. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  321. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  322. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  323. augebat mare manando camposque natantis,
  324. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  325. corpora multa vaporis et altaque caeli
  326. densabant procul a terris fulgentia templa.
  327. sidebant campi, crescebant montibus altis
  328. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  329. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  330. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  331. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  332. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  333. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  334. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  335. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  336. atque levissimus super influit auras
  337. nec liquidum corpus turbantibus auris
  338. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  339. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  340. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  341. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  342. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  343. unum labendi conservans usque tenorem.
  344. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  345. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  346. ex utraque polum parti premere nobis
  347. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  348. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  349. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  350. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  351. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  352. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  353. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  354. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  355. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  356. passim per caeli volvunt summania templa,
  357. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  358. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  359. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  360. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  361. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  362. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  363. in variis mundis varia ratione creatis,
  364. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  365. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  366. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  367. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  368. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  369. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  370. evanescere paulatim et decrescere pondus
  371. convenit atque aliam naturam supter habere
  372. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  373. partibus mundi, quibus insita vivit.
  374. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  375. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  376. nec caput est oneri collo nec denique totum
  377. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  378. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  379. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  380. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  381. sic igitur tellus non est aliena repente
  382. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  383. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  384. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  385. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  386. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  387. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  388. partibus mundi caeloque revincta;
  389. nam communibus inter se radicibus haerent
  390. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  391. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  392. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  393. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  394. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  395. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  396. iamne vides quantum tenuis natura valere
  397. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  398. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  399. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  400. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  401. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  402. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  403. nil magnis intervallis de corpore libant
  404. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  405. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  406. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  407. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  408. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  409. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  410. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  411. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  412. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  413. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  414. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  415. per multum, specie confusa videntur
  416. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  417. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  418. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  419. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  420. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  421. scire licet perquam pauxillo posse minores
  422. esse vel exigua maioris parte brevique.
  423. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  424. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  425. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  426. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  427. Illud item non est mirandum, qua ratione
  428. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  429. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  430. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  431. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  432. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  433. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  434. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  435. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  436. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  437. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  438. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  439. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  440. percipiat calidis fervoribus ardor,
  441. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  442. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  443. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  444. accidere ex una scintilla incendia passim.
  445. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  446. possideat multum caecis fervoribus ignem
  447. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  448. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  449. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  450. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  451. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  452. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  453. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  454. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  455. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  456. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  457. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  458. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  459. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  460. evanescere enim rapidas illius et acris
  461. imminui supter viris, ideoque relinqui
  462. paulatim solem cum posterioribus signis,
  463. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  464. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  465. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  466. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  467. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  468. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  469. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  470. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  471. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  472. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  473. alternis certo fluere alter tempore possit,
  474. qui queat aestivis solem detrudere signis
  475. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  476. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  477. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  478. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  479. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  480. posse alternis e partibus ire.
  481. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  482. diversas ire in partis inferna supernis?
  483. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  484. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  485. At nox obruit ingenti caligine terras,
  486. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  487. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  488. concussos itere et labefactos multo,
  489. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  490. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  491. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  492. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  493. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  494. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  495. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  496. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  497. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  498. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  499. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  500. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  501. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  502. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  503. semina confluere et solis reparare nitorem.
  504. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  505. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  506. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  507. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  508. tempore et inpubem molli pubescere veste
  509. et pariter mollem malis demittere barbam.
  510. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  511. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  512. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  513. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  514. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  515. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  516. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  517. aut quia sol idem sub terras atque superne
  518. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  519. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  520. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  521. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  522. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  523. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  524. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  525. distinet aequato caelum discrimine metas
  526. propter signiferi posituram totius orbis,