De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  2. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  3. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  4. praeclaram mundi naturam proptereaque
  5. adlaudabile opus divom laudare decere
  6. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  7. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  8. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  9. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  10. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  11. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  12. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  13. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  14. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  15. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  16. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  17. nam gaudere novis rebus debere videtur
  18. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  19. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  20. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  21. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  22. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  23. donec diluxit rerum genitalis origo?
  24. natus enim debet qui cumque est velle manere
  25. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  26. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  27. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  28. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  29. notities hominum divis unde insita primum est,
  30. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  31. quove modost umquam vis cognita principiorum
  32. quidque inter sese permutato ordine possent.
  33. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  34. namque ita multa modis multis primordia rerum
  35. ex infinito iam tempore percita plagis
  36. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  37. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  38. quae cumque inter se possint congressa creare,
  39. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  40. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  41. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  42. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  43. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  44. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  45. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  46. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  47. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  48. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  49. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  50. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  51. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  52. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  53. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  54. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  55. vitai causa valido consueta bidenti
  56. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  57. si non fecundas vertentes vomere glebas
  58. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  59. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  60. et tamen inter dum magno quaesita labore
  61. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  62. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  63. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  64. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  65. praeterea genus horriferum natura ferarum
  66. humanae genti infestum terraque marique
  67. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  68. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  69. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  70. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  71. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  72. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  73. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  74. cui tantum in vita restet transire malorum.
  75. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  76. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  77. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  78. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  79. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  80. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  81. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  82. Principio quoniam terrai corpus et umor
  83. aurarumque leves animae calidique vapores,
  84. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  85. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  86. debet eodem omnis mundi natura putari.
  87. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  88. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  89. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  90. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  91. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  92. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  93. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  94. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  95. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  96. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  97. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  98. principio pars terrai non nulla, perusta
  99. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  100. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  101. quas validi toto dispergunt venti.
  102. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  103. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  104. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  105. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  106. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  107. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  108. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  109. semper abundare et latices manare perennis
  110. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  111. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  112. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  113. partim quod validi verrentes aequora venti
  114. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  115. partim quod supter per terras diditur omnis;
  116. percolatur enim virus retroque remanat
  117. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  118. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  119. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  120. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  121. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  122. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  123. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  124. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  125. omnia iam resoluta forent et in versa.
  126. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  127. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  128. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  129. inrigat adsidue caelum candore recenti
  130. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  131. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  132. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  133. quod simul ac primum nubes succedere soli
  134. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  135. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  136. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  137. ut noscas splendore novo res semper egere
  138. et primum iactum fulgoris quemque perire