De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  2. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  3. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  4. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  5. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  6. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  7. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  8. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  9. praeclaram mundi naturam proptereaque
  10. adlaudabile opus divom laudare decere
  11. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  12. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  13. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  14. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  15. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  16. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  17. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis