De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tenvis enim natura deum longeque remota
  2. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  3. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  4. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  5. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  6. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  7. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  8. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  9. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  10. praeclaram mundi naturam proptereaque
  11. adlaudabile opus divom laudare decere
  12. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  13. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  14. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  15. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  16. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  17. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  18. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  19. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  20. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  21. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  22. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  23. nam gaudere novis rebus debere videtur
  24. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  25. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  26. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  27. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  28. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  29. donec diluxit rerum genitalis origo?
  30. natus enim debet qui cumque est velle manere
  31. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  32. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  33. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  34. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  35. notities hominum divis unde insita primum est,
  36. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  37. quove modost umquam vis cognita principiorum
  38. quidque inter sese permutato ordine possent.
  39. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  40. namque ita multa modis multis primordia rerum
  41. ex infinito iam tempore percita plagis
  42. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  43. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  44. quae cumque inter se possint congressa creare,
  45. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  46. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  47. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  48. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  49. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  50. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  51. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  52. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  53. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  54. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  55. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  56. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  57. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  58. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  59. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  60. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  61. vitai causa valido consueta bidenti
  62. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  63. si non fecundas vertentes vomere glebas
  64. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  65. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  66. et tamen inter dum magno quaesita labore
  67. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  68. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  69. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  70. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  71. praeterea genus horriferum natura ferarum
  72. humanae genti infestum terraque marique
  73. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  74. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  75. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  76. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  77. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  78. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  79. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  80. cui tantum in vita restet transire malorum.
  81. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  82. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  83. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  84. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  85. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  86. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  87. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  88. Principio quoniam terrai corpus et umor
  89. aurarumque leves animae calidique vapores,
  90. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  91. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  92. debet eodem omnis mundi natura putari.
  93. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  94. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  95. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  96. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  97. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  98. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  99. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  100. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  101. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  102. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  103. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  104. principio pars terrai non nulla, perusta
  105. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  106. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  107. quas validi toto dispergunt venti.
  108. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  109. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  110. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  111. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  112. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  113. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  114. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  115. semper abundare et latices manare perennis
  116. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  117. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  118. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  119. partim quod validi verrentes aequora venti
  120. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  121. partim quod supter per terras diditur omnis;
  122. percolatur enim virus retroque remanat
  123. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  124. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  125. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  126. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  127. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  128. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  129. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  130. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  131. omnia iam resoluta forent et in versa.
  132. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  133. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  134. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  135. inrigat adsidue caelum candore recenti
  136. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  137. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  138. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  139. quod simul ac primum nubes succedere soli
  140. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  141. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  142. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  143. ut noscas splendore novo res semper egere
  144. et primum iactum fulgoris quemque perire
  145. nec ratione alia res posse in sole videri,
  146. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  147. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  148. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  149. fulguribus pingues multa caligine taedae
  150. consimili properant ratione, ardore ministro,
  151. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  152. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  153. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  154. exitium celeri celeratur origine flammae.
  155. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  156. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  157. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  158. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  159. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  160. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  161. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  162. nec sanctum numen fati protollere finis
  163. posse neque adversus naturae foedera niti?
  164. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  165. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  166. non ruere avolsos silices a montibus altis
  167. nec validas aevi vires perferre patique
  168. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  169. ex infinito quae tempore pertolerassent
  170. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  171. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  172. continet amplexu terram: si procreat ex se
  173. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  174. totum nativum mortali corpore constat.
  175. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  176. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  177. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  178. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  179. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  180. non alias alii quoque res cecinere ?
  181. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  182. aeternis famae monimentis insita florent?
  183. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  184. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  185. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  186. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  187. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  188. denique natura haec rerum ratioque repertast
  189. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  190. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  191. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  192. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  193. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  194. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  195. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  196. tanto quique magis victus fateare necessest
  197. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  198. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  199. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  200. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  201. nec ratione alia mortales esse videmur,
  202. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  203. atque illi quos a vita natura removit.
  204. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  205. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  206. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  207. dissociare intus partis, ut materiai
  208. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  209. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  210. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  211. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  212. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  213. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  214. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  215. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  216. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  217. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  218. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  219. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  220. ex infinito quae possint forte coorta
  221. corruere hanc rerum violento turbine summam
  222. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  223. nec porro natura loci spatiumque profundi
  224. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  225. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  226. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  227. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  228. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  229. quare etiam nativa necessumst confiteare
  230. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  231. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  232. inmensi validas aevi contemnere vires.
  233. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  234. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  235. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  236. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  237. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  238. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  239. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  240. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  241. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  242. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  243. et siccare prius confidunt omnia posse
  244. quam liquor incepti possit contingere finem.
  245. tantum spirantes aequo certamine bellum
  246. magnis inter se de rebus cernere certant,
  247. cum semel interea fuerit superantior ignis
  248. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  249. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  250. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  251. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  252. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  253. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  254. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  255. obvius aeternam succepit lampada mundi
  256. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  257. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  258. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  259. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  260. ignis enim superare potest ubi materiai
  261. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  262. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  263. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  264. umor item quondam coepit superare coortus,
  265. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  266. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  267. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  268. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.