De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris
  2. vitigeni laticem mortalibus instituisse;
  3. cum tamen his posset sine rebus vita manere,
  4. ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.
  5. at bene non poterat sine puro pectore vivi;
  6. quo magis hic merito nobis deus esse videtur,
  7. ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
  8. dulcia permulcent animos solacia vitae.
  9. Herculis antistare autem si facta putabis,
  10. longius a vera multo ratione ferere.
  11. quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
  12. ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,
  13. tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
  14. denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
  15. hydra venenatis posset vallata colubris?
  16. quidve tripectora tergemini vis Geryonai
  17. et Diomedis equi spirantes naribus ignem
  18. Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
  19. aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
  20. asper, acerba tuens, immani corpore serpens
  21. arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
  22. propter Atlanteum litus pelagique severa,
  23. quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
  24. cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
  25. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  26. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  27. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  28. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  29. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  30. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  31. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  32. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  33. sollicitum curae quantique perinde timores!
  34. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  35. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  36. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  37. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  38. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  39. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  40. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  41. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  42. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  43. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  44. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  45. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  46. quo genere in primis animi natura reperta est
  47. nativo primum consistere corpore creta,
  48. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  49. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  50. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  51. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  52. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  53. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  54. et quibus ille modis congressus materiai
  55. fundarit terram caelum mare sidera solem
  56. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  57. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  58. quove modo genus humanum variante loquella
  59. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  60. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  61. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  62. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  63. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  64. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  65. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  66. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  67. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  68. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  69. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  70. si tamen interea mirantur qua ratione
  71. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  72. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  73. rursus in antiquas referuntur religiones
  74. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  75. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  76. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  77. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  78. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  79. principio maria ac terras caelumque tuere;
  80. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  81. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  82. una dies dabit exitio, multosque per annos
  83. sustentata ruet moles et machina mundi.
  84. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  85. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  86. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  87. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  88. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  89. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  90. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  91. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  92. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  93. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  94. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  95. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  96. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  97. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  98. sanctius et multo certa ratione magis quam
  99. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  100. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  101. religione refrenatus ne forte rearis
  102. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  103. corpore divino debere aeterna manere,
  104. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  105. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  106. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  107. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  108. inmortalia mortali sermone notantes;
  109. quae procul usque adeo divino a numine distent
  110. inque deum numero quae sint indigna videri,
  111. notitiam potius praebere ut posse putentur
  112. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  113. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  114. posse animi natura putetur consiliumque.
  115. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  116. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  117. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  118. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  119. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  120. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  121. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  122. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  123. posset et innasci quavis in parte soleret,
  124. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  125. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  126. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  127. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  128. totum posse extra corpus formamque animalem
  129. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  130. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  131. haud igitur constant divino praedita sensu,
  132. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  133. Illud item non est ut possis credere, sedes
  134. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  135. tenvis enim natura deum longeque remota
  136. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  137. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  138. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  139. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  140. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  141. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  142. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  143. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  144. praeclaram mundi naturam proptereaque
  145. adlaudabile opus divom laudare decere
  146. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  147. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  148. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  149. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  150. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  151. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  152. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  153. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  154. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  155. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  156. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  157. nam gaudere novis rebus debere videtur
  158. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  159. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  160. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  161. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  162. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  163. donec diluxit rerum genitalis origo?
  164. natus enim debet qui cumque est velle manere
  165. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  166. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  167. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  168. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  169. notities hominum divis unde insita primum est,
  170. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  171. quove modost umquam vis cognita principiorum
  172. quidque inter sese permutato ordine possent.
  173. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  174. namque ita multa modis multis primordia rerum
  175. ex infinito iam tempore percita plagis
  176. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  177. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  178. quae cumque inter se possint congressa creare,
  179. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  180. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  181. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  182. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  183. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  184. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  185. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  186. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  187. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  188. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  189. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  190. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  191. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  192. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  193. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  194. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  195. vitai causa valido consueta bidenti
  196. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  197. si non fecundas vertentes vomere glebas
  198. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  199. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  200. et tamen inter dum magno quaesita labore
  201. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  202. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  203. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  204. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  205. praeterea genus horriferum natura ferarum
  206. humanae genti infestum terraque marique
  207. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  208. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  209. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  210. navita, nudus humi iacet infans indigus omni