De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  2. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  3. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  4. totum posse extra corpus formamque animalem
  5. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  6. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  7. haud igitur constant divino praedita sensu,
  8. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  9. Illud item non est ut possis credere, sedes
  10. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  11. tenvis enim natura deum longeque remota
  12. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  13. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  14. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  15. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  16. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  17. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  18. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  19. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  20. praeclaram mundi naturam proptereaque
  21. adlaudabile opus divom laudare decere
  22. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  23. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  24. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  25. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  26. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  27. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  28. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  29. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  30. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  31. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  32. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  33. nam gaudere novis rebus debere videtur
  34. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  35. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  36. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  37. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  38. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  39. donec diluxit rerum genitalis origo?
  40. natus enim debet qui cumque est velle manere
  41. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  42. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  43. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  44. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  45. notities hominum divis unde insita primum est,
  46. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  47. quove modost umquam vis cognita principiorum
  48. quidque inter sese permutato ordine possent.
  49. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  50. namque ita multa modis multis primordia rerum
  51. ex infinito iam tempore percita plagis
  52. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  53. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  54. quae cumque inter se possint congressa creare,
  55. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  56. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  57. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  58. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  59. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  60. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  61. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  62. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  63. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  64. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  65. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  66. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  67. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  68. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  69. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  70. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  71. vitai causa valido consueta bidenti
  72. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  73. si non fecundas vertentes vomere glebas
  74. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  75. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  76. et tamen inter dum magno quaesita labore
  77. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  78. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  79. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  80. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  81. praeterea genus horriferum natura ferarum
  82. humanae genti infestum terraque marique
  83. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  84. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  85. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  86. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  87. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  88. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  89. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  90. cui tantum in vita restet transire malorum.
  91. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  92. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  93. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  94. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  95. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  96. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  97. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  98. Principio quoniam terrai corpus et umor
  99. aurarumque leves animae calidique vapores,
  100. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  101. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  102. debet eodem omnis mundi natura putari.
  103. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  104. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  105. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  106. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  107. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  108. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  109. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  110. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  111. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  112. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  113. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  114. principio pars terrai non nulla, perusta
  115. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  116. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  117. quas validi toto dispergunt venti.
  118. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  119. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  120. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  121. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  122. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  123. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  124. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  125. semper abundare et latices manare perennis
  126. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  127. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  128. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  129. partim quod validi verrentes aequora venti
  130. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  131. partim quod supter per terras diditur omnis;
  132. percolatur enim virus retroque remanat
  133. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  134. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  135. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  136. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  137. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  138. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  139. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  140. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  141. omnia iam resoluta forent et in versa.
  142. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  143. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  144. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  145. inrigat adsidue caelum candore recenti
  146. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  147. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  148. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  149. quod simul ac primum nubes succedere soli
  150. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  151. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  152. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  153. ut noscas splendore novo res semper egere
  154. et primum iactum fulgoris quemque perire
  155. nec ratione alia res posse in sole videri,
  156. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  157. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  158. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  159. fulguribus pingues multa caligine taedae
  160. consimili properant ratione, ardore ministro,
  161. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  162. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  163. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  164. exitium celeri celeratur origine flammae.
  165. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  166. ex alio atque alio lucem iactare subortu