De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  2. At liquidas avium voces imitarier ore
  3. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  4. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  5. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  6. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  7. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  8. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  9. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  10. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  11. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  12. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  13. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  14. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  15. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  16. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  17. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  18. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  19. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  20. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni