De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  2. non quierint animo praesentire atque videre,
  3. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  4. et magis id possis factum contendere in omni
  5. in variis mundis varia ratione creatis,
  6. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  7. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  8. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  9. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  10. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  11. et facere ante viros lanam natura
  12. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  13. et sollertius est multo genus omne virile;
  14. agricolae donec vitio vertere severi,
  15. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  16. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  17. atque opere in duro durarent membra manusque.
  18. At specimen sationis et insitionis origo
  19. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  20. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  21. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  22. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  23. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  24. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  25. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  26. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  27. inque dies magis in montem succedere silvas
  28. cogebant infraque locum concedere cultis,
  29. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  30. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  31. caerula distinguens inter plaga currere posset
  32. per tumulos et convallis camposque profusa;
  33. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  34. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  35. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  36. At liquidas avium voces imitarier ore
  37. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  38. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  39. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  40. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  41. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  42. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  43. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  44. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  45. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  46. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  47. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  48. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  49. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  50. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  51. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  52. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  53. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  54. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  55. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  56. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  57. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  58. atque extra numerum procedere membra moventes
  59. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  60. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  61. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  62. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  63. ducere multimodis voces et flectere cantus
  64. et supera calamos unco percurrere labro;
  65. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  66. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  67. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  68. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  69. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  70. suavius, in primis placet et pollere videtur,