De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  2. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  3. posset et innasci quavis in parte soleret,
  4. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  5. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  6. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  7. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  8. totum posse extra corpus formamque animalem
  9. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  10. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  11. haud igitur constant divino praedita sensu,
  12. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  13. Illud item non est ut possis credere, sedes
  14. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  15. tenvis enim natura deum longeque remota
  16. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  17. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  18. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  19. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  20. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse