De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  2. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  3. inritata leae iaciebant corpora saltu
  4. undique et adversum venientibus ora patebant
  5. et nec opinantis a tergo deripiebant
  6. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  7. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  8. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  9. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  10. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  11. et validis socios caedebant dentibus apri
  12. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  13. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  14. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  15. nam transversa feros exibant dentis adactus
  16. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  17. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  18. concidere atque gravi terram consternere casu.
  19. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  20. effervescere cernebant in rebus agundis
  21. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  22. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  23. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  24. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  25. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  26. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  27. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  28. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  29. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  30. non quierint animo praesentire atque videre,
  31. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  32. et magis id possis factum contendere in omni
  33. in variis mundis varia ratione creatis,
  34. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  35. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  36. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  37. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  38. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  39. et facere ante viros lanam natura
  40. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  41. et sollertius est multo genus omne virile;
  42. agricolae donec vitio vertere severi,
  43. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  44. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  45. atque opere in duro durarent membra manusque.
  46. At specimen sationis et insitionis origo
  47. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  48. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  49. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  50. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  51. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  52. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  53. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  54. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  55. inque dies magis in montem succedere silvas
  56. cogebant infraque locum concedere cultis,
  57. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  58. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  59. caerula distinguens inter plaga currere posset
  60. per tumulos et convallis camposque profusa;
  61. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  62. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  63. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  64. At liquidas avium voces imitarier ore
  65. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  66. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  67. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  68. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  69. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  70. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  71. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  72. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  73. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  74. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  75. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  76. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  77. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  78. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  79. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  80. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  81. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  82. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  83. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  84. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  85. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  86. atque extra numerum procedere membra moventes
  87. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  88. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  89. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  90. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  91. ducere multimodis voces et flectere cantus
  92. et supera calamos unco percurrere labro;
  93. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  94. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  95. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  96. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  97. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  98. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  99. posteriorque fere melior res illa reperta
  100. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  101. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  102. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  103. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  104. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  105. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  106. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  107. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  108. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  109. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  110. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  111. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  112. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  113. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  114. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  115. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  116. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  117. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  118. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  119. idque minutatim vitam provexit in altum
  120. et belli magnos commovit funditus aestus.
  121. at vigiles mundi magnum versatile templum
  122. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  123. perdocuere homines annorum tempora verti
  124. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  125. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  126. et divisa colebatur discretaque tellus,
  127. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  128. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  129. carminibus cum res gestas coepere
  130. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  131. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  132. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  133. Navigia atque agri culturas moenia leges
  134. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  135. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  136. carmina, picturas et daedala signa polita
  137. usus et impigrae simul experientia mentis
  138. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  139. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  140. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  141. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  142. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
  3. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  4. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  5. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  7. cuius et extincti propter divina reperta
  8. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  9. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  10. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  11. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  12. divitiis homines et honore et laude potentis
  13. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  14. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  15. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  16. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  17. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  18. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  19. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  20. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  21. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  22. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  23. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  24. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  25. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  26. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  27. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  28. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  29. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  30. quod fieret naturali varieque volaret
  31. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  32. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  33. et genus humanum frustra plerumque probavit
  34. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  35. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  36. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  37. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  38. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  39. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  40. non radii solis nec lucida tela diei
  41. discutiant, sed naturae species ratioque.
  42. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  43. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  44. esse et nativo consistere corpore caelum,
  45. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  46. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  47. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  48. ---
  49. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  50. currenti spatium praemonstra, callida musa
  51. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  52. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  53. ---
  54. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  55. ---
  56. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  57. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  58. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  59. et faciunt animos humilis formidine divom
  60. depressosque premunt ad terram propterea quod
  61. ignorantia causarum conferre deorum
  62. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  63. quorum operum causas nulla ratione videre
  64. possunt ac fieri divino numine rentur.
  65. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,