De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. confer enim divina aliorum antiqua reperta.
  2. namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris
  3. vitigeni laticem mortalibus instituisse;
  4. cum tamen his posset sine rebus vita manere,
  5. ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.
  6. at bene non poterat sine puro pectore vivi;
  7. quo magis hic merito nobis deus esse videtur,
  8. ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
  9. dulcia permulcent animos solacia vitae.
  10. Herculis antistare autem si facta putabis,
  11. longius a vera multo ratione ferere.
  12. quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
  13. ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,
  14. tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
  15. denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
  16. hydra venenatis posset vallata colubris?
  17. quidve tripectora tergemini vis Geryonai