De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quam validi primum violentis viribus aeris,
  2. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  3. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  4. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  5. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  6. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  7. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  8. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  9. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  10. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  11. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  12. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  13. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  14. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  15. et lapides et item silvarum fragmina rami
  16. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  17. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  18. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  19. quo facilis magis est natura et copia maior.
  20. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  21. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  22. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  23. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  24. inde minutatim processit ferreus ensis
  25. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  26. et ferro coepere solum proscindere terrae
  27. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  28. et prius est armatum in equi conscendere costas
  29. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  30. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  31. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  32. et quam falciferos armatum escendere currus.
  33. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  34. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  35. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  36. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  37. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  38. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  39. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  40. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  41. et validos partim prae se misere leones
  42. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  43. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  44. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  45. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  46. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  47. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  48. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  49. inritata leae iaciebant corpora saltu
  50. undique et adversum venientibus ora patebant
  51. et nec opinantis a tergo deripiebant
  52. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  53. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  54. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  55. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  56. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  57. et validis socios caedebant dentibus apri
  58. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  59. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  60. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  61. nam transversa feros exibant dentis adactus
  62. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  63. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  64. concidere atque gravi terram consternere casu.
  65. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  66. effervescere cernebant in rebus agundis
  67. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  68. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  69. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  70. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  71. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  72. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  73. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  74. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  75. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  76. non quierint animo praesentire atque videre,
  77. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  78. et magis id possis factum contendere in omni
  79. in variis mundis varia ratione creatis,
  80. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  81. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  82. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  83. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  84. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  85. et facere ante viros lanam natura
  86. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  87. et sollertius est multo genus omne virile;
  88. agricolae donec vitio vertere severi,
  89. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  90. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  91. atque opere in duro durarent membra manusque.
  92. At specimen sationis et insitionis origo
  93. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  94. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  95. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  96. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  97. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  98. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  99. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  100. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  101. inque dies magis in montem succedere silvas
  102. cogebant infraque locum concedere cultis,
  103. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  104. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  105. caerula distinguens inter plaga currere posset
  106. per tumulos et convallis camposque profusa;
  107. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  108. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  109. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  110. At liquidas avium voces imitarier ore
  111. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  112. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  113. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  114. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  115. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  116. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  117. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  118. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  119. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  120. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  121. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  122. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  123. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  124. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  125. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  126. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  127. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  128. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  129. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  130. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  131. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  132. atque extra numerum procedere membra moventes
  133. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  134. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,