De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec minus argento facere haec auroque parabant
  2. quam validi primum violentis viribus aeris,
  3. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  4. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  5. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  6. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  7. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  8. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  9. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  10. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  11. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  12. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  13. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  14. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  15. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  16. et lapides et item silvarum fragmina rami
  17. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  18. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  19. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  20. quo facilis magis est natura et copia maior.