De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et simili formata videbant esse figura
  2. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  3. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  4. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  5. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  6. mucronum duci fastigia procudendo,
  7. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  8. materiemque dolare et levia radere tigna
  9. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  10. nec minus argento facere haec auroque parabant
  11. quam validi primum violentis viribus aeris,
  12. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  13. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  14. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  15. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  16. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  17. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  18. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  19. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  20. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  21. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  22. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  23. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  24. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  25. et lapides et item silvarum fragmina rami
  26. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  27. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  28. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  29. quo facilis magis est natura et copia maior.
  30. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  31. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  32. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  33. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  34. inde minutatim processit ferreus ensis
  35. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  36. et ferro coepere solum proscindere terrae
  37. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  38. et prius est armatum in equi conscendere costas
  39. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  40. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  41. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  42. et quam falciferos armatum escendere currus.
  43. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  44. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  45. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  46. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  47. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  48. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  49. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  50. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  51. et validos partim prae se misere leones
  52. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  53. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  54. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  55. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  56. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  57. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  58. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  59. inritata leae iaciebant corpora saltu
  60. undique et adversum venientibus ora patebant
  61. et nec opinantis a tergo deripiebant
  62. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  63. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  64. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  65. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  66. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  67. et validis socios caedebant dentibus apri
  68. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  69. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  70. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  71. nam transversa feros exibant dentis adactus
  72. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  73. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  74. concidere atque gravi terram consternere casu.
  75. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  76. effervescere cernebant in rebus agundis
  77. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  78. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  79. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  80. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  81. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  82. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  83. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  84. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  85. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  86. non quierint animo praesentire atque videre,
  87. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  88. et magis id possis factum contendere in omni
  89. in variis mundis varia ratione creatis,
  90. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  91. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  92. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  93. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  94. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  95. et facere ante viros lanam natura
  96. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  97. et sollertius est multo genus omne virile;
  98. agricolae donec vitio vertere severi,
  99. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  100. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  101. atque opere in duro durarent membra manusque.
  102. At specimen sationis et insitionis origo
  103. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  104. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  105. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  106. unde etiam libitumst stirpis committere ramis