De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. a radicibus et terram percoxerat igni,
  2. manabat venis ferventibus in loca terrae
  3. concava conveniens argenti rivus et auri,
  4. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  5. posterius claro in terra splendere colore,
  6. tollebant nitido capti levique lepore,
  7. et simili formata videbant esse figura
  8. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  9. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  10. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  11. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  12. mucronum duci fastigia procudendo,
  13. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  14. materiemque dolare et levia radere tigna
  15. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  16. nec minus argento facere haec auroque parabant
  17. quam validi primum violentis viribus aeris,