De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  2. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  3. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  4. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  5. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  6. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  7. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  8. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  9. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  10. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  11. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  12. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  13. sive feras interficere et ditescere praeda;
  14. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  15. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  16. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  17. horribili sonitu silvas exederat altis
  18. a radicibus et terram percoxerat igni,
  19. manabat venis ferventibus in loca terrae
  20. concava conveniens argenti rivus et auri,
  21. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  22. posterius claro in terra splendere colore,
  23. tollebant nitido capti levique lepore,
  24. et simili formata videbant esse figura
  25. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  26. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  27. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  28. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  29. mucronum duci fastigia procudendo,
  30. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  31. materiemque dolare et levia radere tigna
  32. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  33. nec minus argento facere haec auroque parabant
  34. quam validi primum violentis viribus aeris,
  35. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  36. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  37. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  38. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  39. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  40. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  41. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  42. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  43. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  44. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  45. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  46. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  47. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  48. et lapides et item silvarum fragmina rami
  49. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  50. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  51. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  52. quo facilis magis est natura et copia maior.
  53. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  54. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  55. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  56. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  57. inde minutatim processit ferreus ensis
  58. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  59. et ferro coepere solum proscindere terrae
  60. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  61. et prius est armatum in equi conscendere costas
  62. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  63. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  64. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  65. et quam falciferos armatum escendere currus.
  66. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  67. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  68. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  69. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  70. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  71. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  72. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  73. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  74. et validos partim prae se misere leones
  75. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  76. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  77. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  78. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  79. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  80. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  81. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  82. inritata leae iaciebant corpora saltu
  83. undique et adversum venientibus ora patebant
  84. et nec opinantis a tergo deripiebant
  85. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  86. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  87. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  88. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  89. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  90. et validis socios caedebant dentibus apri
  91. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  92. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  93. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  94. nam transversa feros exibant dentis adactus
  95. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  96. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  97. concidere atque gravi terram consternere casu.
  98. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  99. effervescere cernebant in rebus agundis
  100. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  101. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  102. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  103. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  104. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  105. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  106. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  107. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  108. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  109. non quierint animo praesentire atque videre,
  110. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  111. et magis id possis factum contendere in omni
  112. in variis mundis varia ratione creatis,
  113. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  114. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  115. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  116. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  117. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  118. et facere ante viros lanam natura
  119. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  120. et sollertius est multo genus omne virile;
  121. agricolae donec vitio vertere severi,
  122. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  123. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  124. atque opere in duro durarent membra manusque.
  125. At specimen sationis et insitionis origo
  126. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  127. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  128. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  129. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  130. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  131. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  132. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  133. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  134. inque dies magis in montem succedere silvas
  135. cogebant infraque locum concedere cultis,
  136. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  137. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  138. caerula distinguens inter plaga currere posset
  139. per tumulos et convallis camposque profusa;
  140. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  141. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  142. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  143. At liquidas avium voces imitarier ore
  144. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  145. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  146. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  147. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  148. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  149. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  150. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  151. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  152. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  153. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  154. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  155. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  156. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  157. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  158. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  159. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  160. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  161. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  162. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  163. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  164. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  165. atque extra numerum procedere membra moventes
  166. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  167. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  168. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  169. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  170. ducere multimodis voces et flectere cantus
  171. et supera calamos unco percurrere labro;
  172. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  173. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  174. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  175. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  176. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  177. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  178. posteriorque fere melior res illa reperta
  179. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  180. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  181. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  182. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  183. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  184. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  185. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  186. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  187. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  188. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  189. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  190. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  191. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  192. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  193. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  194. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  195. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  196. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  197. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  198. idque minutatim vitam provexit in altum
  199. et belli magnos commovit funditus aestus.
  200. at vigiles mundi magnum versatile templum
  201. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  202. perdocuere homines annorum tempora verti
  203. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  204. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  205. et divisa colebatur discretaque tellus,
  206. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  207. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  208. carminibus cum res gestas coepere
  209. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  210. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  211. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  212. Navigia atque agri culturas moenia leges
  213. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  214. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  215. carmina, picturas et daedala signa polita
  216. usus et impigrae simul experientia mentis
  217. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  218. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  219. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  220. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  221. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
  3. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  4. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  5. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  7. cuius et extincti propter divina reperta
  8. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  9. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  10. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  11. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  12. divitiis homines et honore et laude potentis
  13. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  14. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  15. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  16. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  17. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  18. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  19. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  20. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  21. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  22. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  23. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  24. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  25. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  26. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  27. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  28. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  29. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  30. quod fieret naturali varieque volaret
  31. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  32. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  33. et genus humanum frustra plerumque probavit
  34. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  35. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  36. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  37. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  38. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  39. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  40. non radii solis nec lucida tela diei
  41. discutiant, sed naturae species ratioque.
  42. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  43. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  44. esse et nativo consistere corpore caelum,
  45. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  46. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  47. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  48. ---
  49. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  50. currenti spatium praemonstra, callida musa
  51. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  52. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  53. ---
  54. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  55. ---
  56. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  57. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  58. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  59. et faciunt animos humilis formidine divom
  60. depressosque premunt ad terram propterea quod
  61. ignorantia causarum conferre deorum
  62. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  63. quorum operum causas nulla ratione videre
  64. possunt ac fieri divino numine rentur.
  65. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  66. si tamen interea mirantur qua ratione
  67. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  68. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  69. rursus in antiquas referuntur religionis
  70. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  71. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  72. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  73. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  74. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  75. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  76. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  77. delibata deum per te tibi numina sancta
  78. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  79. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  80. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  81. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  82. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  83. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  84. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  85. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  86. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  87. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  88. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  89. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  90. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  91. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  92. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  93. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  94. unde volans ignis pervenerit aut in utram se