De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  2. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  3. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  4. induperatorem classis super aequora verrit
  5. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  6. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  7. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  8. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  9. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  10. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  11. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  12. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  13. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  14. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  15. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  16. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  17. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  18. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  19. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  20. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  21. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  22. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  23. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  24. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  25. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  26. sive feras interficere et ditescere praeda;
  27. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  28. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  29. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  30. horribili sonitu silvas exederat altis
  31. a radicibus et terram percoxerat igni,
  32. manabat venis ferventibus in loca terrae
  33. concava conveniens argenti rivus et auri,
  34. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  35. posterius claro in terra splendere colore,
  36. tollebant nitido capti levique lepore,
  37. et simili formata videbant esse figura
  38. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  39. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  40. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  41. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  42. mucronum duci fastigia procudendo,
  43. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  44. materiemque dolare et levia radere tigna
  45. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  46. nec minus argento facere haec auroque parabant
  47. quam validi primum violentis viribus aeris,
  48. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  49. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  50. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  51. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  52. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  53. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  54. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  55. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  56. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  57. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  58. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  59. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  60. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  61. et lapides et item silvarum fragmina rami
  62. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  63. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  64. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  65. quo facilis magis est natura et copia maior.
  66. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  67. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  68. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  69. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  70. inde minutatim processit ferreus ensis
  71. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  72. et ferro coepere solum proscindere terrae
  73. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  74. et prius est armatum in equi conscendere costas
  75. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  76. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  77. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  78. et quam falciferos armatum escendere currus.
  79. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  80. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  81. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  82. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  83. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  84. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  85. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  86. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  87. et validos partim prae se misere leones
  88. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  89. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  90. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  91. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  92. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  93. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  94. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  95. inritata leae iaciebant corpora saltu
  96. undique et adversum venientibus ora patebant
  97. et nec opinantis a tergo deripiebant
  98. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  99. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  100. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  101. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  102. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  103. et validis socios caedebant dentibus apri
  104. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  105. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  106. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  107. nam transversa feros exibant dentis adactus
  108. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  109. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  110. concidere atque gravi terram consternere casu.
  111. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  112. effervescere cernebant in rebus agundis
  113. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  114. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  115. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  116. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  117. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  118. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  119. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  120. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  121. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  122. non quierint animo praesentire atque videre,
  123. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  124. et magis id possis factum contendere in omni
  125. in variis mundis varia ratione creatis,
  126. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  127. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  128. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  129. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  130. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  131. et facere ante viros lanam natura
  132. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  133. et sollertius est multo genus omne virile;
  134. agricolae donec vitio vertere severi,
  135. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  136. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  137. atque opere in duro durarent membra manusque.
  138. At specimen sationis et insitionis origo
  139. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  140. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  141. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  142. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  143. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  144. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  145. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  146. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  147. inque dies magis in montem succedere silvas
  148. cogebant infraque locum concedere cultis,
  149. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  150. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  151. caerula distinguens inter plaga currere posset
  152. per tumulos et convallis camposque profusa;
  153. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  154. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  155. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  156. At liquidas avium voces imitarier ore
  157. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  158. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  159. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  160. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  161. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  162. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  163. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  164. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  165. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  166. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  167. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  168. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  169. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  170. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  171. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  172. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  173. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  174. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  175. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  176. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  177. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  178. atque extra numerum procedere membra moventes
  179. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  180. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  181. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  182. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  183. ducere multimodis voces et flectere cantus
  184. et supera calamos unco percurrere labro;
  185. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  186. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  187. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  188. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  189. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  190. suavius, in primis placet et pollere videtur,