De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  2. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  3. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  4. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  5. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  6. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  7. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  8. an divinitus aeterna donata salute
  9. perpetuo possint aevi labentia tractu
  10. inmensi validas aevi contemnere viris.
  11. praeterea cui non animus formidine divum
  12. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  13. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  14. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  15. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  16. corripiunt divum percussi membra timore,
  17. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  18. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  19. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  20. induperatorem classis super aequora verrit
  21. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  22. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  23. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  24. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  25. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  26. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  27. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  28. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  29. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  30. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  31. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  32. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  33. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  34. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  35. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  36. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  37. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  38. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  39. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  40. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  41. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  42. sive feras interficere et ditescere praeda;
  43. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  44. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  45. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  46. horribili sonitu silvas exederat altis
  47. a radicibus et terram percoxerat igni,
  48. manabat venis ferventibus in loca terrae
  49. concava conveniens argenti rivus et auri,
  50. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  51. posterius claro in terra splendere colore,
  52. tollebant nitido capti levique lepore,
  53. et simili formata videbant esse figura
  54. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  55. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  56. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  57. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  58. mucronum duci fastigia procudendo,
  59. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  60. materiemque dolare et levia radere tigna
  61. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  62. nec minus argento facere haec auroque parabant
  63. quam validi primum violentis viribus aeris,
  64. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  65. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  66. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  67. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  68. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  69. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  70. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  71. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  72. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  73. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  74. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  75. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  76. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  77. et lapides et item silvarum fragmina rami
  78. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  79. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  80. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  81. quo facilis magis est natura et copia maior.
  82. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  83. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  84. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  85. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  86. inde minutatim processit ferreus ensis
  87. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  88. et ferro coepere solum proscindere terrae
  89. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  90. et prius est armatum in equi conscendere costas
  91. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  92. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  93. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  94. et quam falciferos armatum escendere currus.
  95. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  96. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  97. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  98. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  99. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  100. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  101. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  102. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  103. et validos partim prae se misere leones
  104. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  105. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  106. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  107. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  108. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  109. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  110. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  111. inritata leae iaciebant corpora saltu
  112. undique et adversum venientibus ora patebant
  113. et nec opinantis a tergo deripiebant
  114. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  115. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  116. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  117. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  118. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  119. et validis socios caedebant dentibus apri
  120. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  121. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  122. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  123. nam transversa feros exibant dentis adactus
  124. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  125. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  126. concidere atque gravi terram consternere casu.
  127. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  128. effervescere cernebant in rebus agundis
  129. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  130. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  131. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  132. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  133. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  134. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  135. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  136. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  137. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  138. non quierint animo praesentire atque videre,
  139. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  140. et magis id possis factum contendere in omni
  141. in variis mundis varia ratione creatis,
  142. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  143. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  144. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  145. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  146. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  147. et facere ante viros lanam natura
  148. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  149. et sollertius est multo genus omne virile;
  150. agricolae donec vitio vertere severi,
  151. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  152. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  153. atque opere in duro durarent membra manusque.
  154. At specimen sationis et insitionis origo
  155. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  156. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  157. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  158. unde etiam libitumst stirpis committere ramis