De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  2. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  3. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  4. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  5. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  6. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  7. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  8. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  9. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  10. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  11. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  12. an divinitus aeterna donata salute
  13. perpetuo possint aevi labentia tractu
  14. inmensi validas aevi contemnere viris.
  15. praeterea cui non animus formidine divum
  16. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  17. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  18. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  19. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  20. corripiunt divum percussi membra timore,
  21. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  22. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  23. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  24. induperatorem classis super aequora verrit
  25. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  26. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  27. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  28. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  29. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  30. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  31. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  32. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  33. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  34. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  35. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  36. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  37. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  38. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  39. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  40. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  41. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  42. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  43. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  44. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  45. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  46. sive feras interficere et ditescere praeda;
  47. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  48. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  49. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  50. horribili sonitu silvas exederat altis
  51. a radicibus et terram percoxerat igni,
  52. manabat venis ferventibus in loca terrae
  53. concava conveniens argenti rivus et auri,
  54. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  55. posterius claro in terra splendere colore,
  56. tollebant nitido capti levique lepore,
  57. et simili formata videbant esse figura
  58. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  59. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  60. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  61. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  62. mucronum duci fastigia procudendo,
  63. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  64. materiemque dolare et levia radere tigna
  65. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  66. nec minus argento facere haec auroque parabant
  67. quam validi primum violentis viribus aeris,
  68. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  69. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  70. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  71. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  72. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  73. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  74. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  75. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  76. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  77. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  78. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  79. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  80. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  81. et lapides et item silvarum fragmina rami
  82. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  83. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  84. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  85. quo facilis magis est natura et copia maior.
  86. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  87. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  88. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  89. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  90. inde minutatim processit ferreus ensis
  91. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  92. et ferro coepere solum proscindere terrae
  93. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  94. et prius est armatum in equi conscendere costas
  95. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  96. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  97. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  98. et quam falciferos armatum escendere currus.
  99. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  100. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  101. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  102. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  103. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  104. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  105. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  106. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  107. et validos partim prae se misere leones
  108. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  109. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  110. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  111. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  112. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  113. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  114. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  115. inritata leae iaciebant corpora saltu
  116. undique et adversum venientibus ora patebant
  117. et nec opinantis a tergo deripiebant
  118. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  119. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  120. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  121. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  122. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  123. et validis socios caedebant dentibus apri
  124. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  125. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  126. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  127. nam transversa feros exibant dentis adactus
  128. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  129. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  130. concidere atque gravi terram consternere casu.
  131. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  132. effervescere cernebant in rebus agundis
  133. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  134. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  135. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  136. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  137. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  138. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  139. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  140. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  141. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  142. non quierint animo praesentire atque videre,
  143. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  144. et magis id possis factum contendere in omni
  145. in variis mundis varia ratione creatis,
  146. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  147. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  148. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  149. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  150. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  151. et facere ante viros lanam natura
  152. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  153. et sollertius est multo genus omne virile;
  154. agricolae donec vitio vertere severi,
  155. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  156. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  157. atque opere in duro durarent membra manusque.
  158. At specimen sationis et insitionis origo
  159. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  160. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  161. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  162. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  163. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  164. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  165. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  166. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  167. inque dies magis in montem succedere silvas
  168. cogebant infraque locum concedere cultis,
  169. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  170. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  171. caerula distinguens inter plaga currere posset
  172. per tumulos et convallis camposque profusa;
  173. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  174. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  175. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  176. At liquidas avium voces imitarier ore
  177. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  178. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  179. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  180. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  181. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  182. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  183. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  184. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  185. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  186. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  187. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  188. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  189. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  190. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  191. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  192. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  193. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  194. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  195. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  196. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  197. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  198. atque extra numerum procedere membra moventes
  199. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  200. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  201. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  202. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  203. ducere multimodis voces et flectere cantus
  204. et supera calamos unco percurrere labro;
  205. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  206. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  207. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  208. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  209. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  210. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  211. posteriorque fere melior res illa reperta
  212. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  213. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  214. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  215. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  216. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  217. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  218. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  219. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  220. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis