De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  2. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  3. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  4. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  5. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  6. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  7. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  8. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  9. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  10. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  11. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  12. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  13. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  14. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  15. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  16. an divinitus aeterna donata salute
  17. perpetuo possint aevi labentia tractu
  18. inmensi validas aevi contemnere viris.
  19. praeterea cui non animus formidine divum
  20. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  21. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  22. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  23. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  24. corripiunt divum percussi membra timore,
  25. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  26. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  27. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  28. induperatorem classis super aequora verrit
  29. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  30. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  31. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  32. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  33. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  34. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  35. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  36. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  37. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  38. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  39. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  40. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  41. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  42. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  43. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  44. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  45. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  46. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  47. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  48. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  49. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  50. sive feras interficere et ditescere praeda;
  51. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  52. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  53. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  54. horribili sonitu silvas exederat altis
  55. a radicibus et terram percoxerat igni,
  56. manabat venis ferventibus in loca terrae
  57. concava conveniens argenti rivus et auri,
  58. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  59. posterius claro in terra splendere colore,
  60. tollebant nitido capti levique lepore,
  61. et simili formata videbant esse figura
  62. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  63. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  64. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  65. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  66. mucronum duci fastigia procudendo,
  67. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  68. materiemque dolare et levia radere tigna
  69. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  70. nec minus argento facere haec auroque parabant
  71. quam validi primum violentis viribus aeris,
  72. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  73. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  74. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  75. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  76. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  77. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  78. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  79. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  80. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  81. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  82. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  83. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  84. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  85. et lapides et item silvarum fragmina rami
  86. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  87. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  88. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  89. quo facilis magis est natura et copia maior.
  90. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  91. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  92. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  93. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  94. inde minutatim processit ferreus ensis
  95. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  96. et ferro coepere solum proscindere terrae
  97. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  98. et prius est armatum in equi conscendere costas
  99. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  100. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  101. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  102. et quam falciferos armatum escendere currus.
  103. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  104. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  105. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  106. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  107. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  108. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  109. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  110. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  111. et validos partim prae se misere leones
  112. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  113. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  114. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  115. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  116. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  117. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  118. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  119. inritata leae iaciebant corpora saltu
  120. undique et adversum venientibus ora patebant
  121. et nec opinantis a tergo deripiebant
  122. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  123. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  124. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  125. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  126. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  127. et validis socios caedebant dentibus apri
  128. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  129. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  130. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  131. nam transversa feros exibant dentis adactus
  132. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  133. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  134. concidere atque gravi terram consternere casu.
  135. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  136. effervescere cernebant in rebus agundis
  137. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  138. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  139. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  140. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  141. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  142. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  143. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  144. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  145. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  146. non quierint animo praesentire atque videre,
  147. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  148. et magis id possis factum contendere in omni
  149. in variis mundis varia ratione creatis,
  150. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  151. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  152. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  153. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  154. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  155. et facere ante viros lanam natura
  156. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  157. et sollertius est multo genus omne virile;
  158. agricolae donec vitio vertere severi,
  159. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  160. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  161. atque opere in duro durarent membra manusque.
  162. At specimen sationis et insitionis origo
  163. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  164. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  165. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  166. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  167. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  168. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  169. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  170. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  171. inque dies magis in montem succedere silvas
  172. cogebant infraque locum concedere cultis,
  173. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  174. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  175. caerula distinguens inter plaga currere posset
  176. per tumulos et convallis camposque profusa;
  177. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  178. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  179. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  180. At liquidas avium voces imitarier ore
  181. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  182. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  183. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  184. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  185. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  186. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  187. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  188. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  189. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  190. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  191. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  192. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  193. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli