De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. praeterea caeli rationes ordine certo
  2. et varia annorum cernebant tempora verti
  3. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  4. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  5. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  6. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  7. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  8. luna dies et nox et noctis signa severa
  9. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  10. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  11. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  12. O genus infelix humanum, talia divis
  13. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  14. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  15. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  16. nec pietas ullast velatum saepe videri
  17. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  18. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  19. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  20. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  21. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  22. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  23. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  24. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  25. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  26. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  27. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  28. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  29. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  30. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  31. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  32. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  33. an divinitus aeterna donata salute
  34. perpetuo possint aevi labentia tractu
  35. inmensi validas aevi contemnere viris.
  36. praeterea cui non animus formidine divum
  37. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  38. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  39. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  40. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  41. corripiunt divum percussi membra timore,
  42. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  43. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  44. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  45. induperatorem classis super aequora verrit
  46. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  47. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  48. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  49. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  50. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  51. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  52. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  53. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  54. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  55. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  56. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  57. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  58. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  59. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  60. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  61. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  62. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  63. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  64. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  65. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  66. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  67. sive feras interficere et ditescere praeda;
  68. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  69. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  70. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  71. horribili sonitu silvas exederat altis
  72. a radicibus et terram percoxerat igni,
  73. manabat venis ferventibus in loca terrae
  74. concava conveniens argenti rivus et auri,
  75. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  76. posterius claro in terra splendere colore,
  77. tollebant nitido capti levique lepore,
  78. et simili formata videbant esse figura
  79. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  80. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  81. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  82. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  83. mucronum duci fastigia procudendo,
  84. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  85. materiemque dolare et levia radere tigna
  86. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  87. nec minus argento facere haec auroque parabant
  88. quam validi primum violentis viribus aeris,
  89. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  90. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  91. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  92. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  93. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  94. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  95. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  96. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  97. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  98. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  99. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  100. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  101. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  102. et lapides et item silvarum fragmina rami
  103. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  104. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  105. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  106. quo facilis magis est natura et copia maior.
  107. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  108. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  109. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  110. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  111. inde minutatim processit ferreus ensis
  112. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  113. et ferro coepere solum proscindere terrae
  114. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  115. et prius est armatum in equi conscendere costas
  116. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  117. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  118. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  119. et quam falciferos armatum escendere currus.
  120. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  121. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  122. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  123. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  124. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  125. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  126. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  127. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  128. et validos partim prae se misere leones
  129. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  130. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  131. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  132. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  133. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  134. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  135. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  136. inritata leae iaciebant corpora saltu
  137. undique et adversum venientibus ora patebant
  138. et nec opinantis a tergo deripiebant
  139. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  140. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  141. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  142. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  143. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  144. et validis socios caedebant dentibus apri
  145. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  146. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  147. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  148. nam transversa feros exibant dentis adactus
  149. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  150. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  151. concidere atque gravi terram consternere casu.
  152. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  153. effervescere cernebant in rebus agundis
  154. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  155. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  156. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  157. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  158. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  159. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  160. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  161. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  162. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  163. non quierint animo praesentire atque videre,
  164. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  165. et magis id possis factum contendere in omni
  166. in variis mundis varia ratione creatis,
  167. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  168. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  169. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  170. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  171. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  172. et facere ante viros lanam natura
  173. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  174. et sollertius est multo genus omne virile;
  175. agricolae donec vitio vertere severi,
  176. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  177. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  178. atque opere in duro durarent membra manusque.
  179. At specimen sationis et insitionis origo
  180. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  181. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  182. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  183. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  184. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  185. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  186. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  187. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  188. inque dies magis in montem succedere silvas
  189. cogebant infraque locum concedere cultis,
  190. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  191. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  192. caerula distinguens inter plaga currere posset
  193. per tumulos et convallis camposque profusa;
  194. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  195. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  196. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  197. At liquidas avium voces imitarier ore
  198. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  199. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  200. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  201. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  202. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  203. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  204. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  205. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  206. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  207. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  208. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant