De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  2. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  3. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  4. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  5. egregias animo facies vigilante videbant
  6. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  7. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  8. membra movere videbantur vocesque superbas
  9. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  10. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  11. subpeditabatur facies et forma manebat,
  12. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  13. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  14. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  15. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  16. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  17. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  18. praeterea caeli rationes ordine certo
  19. et varia annorum cernebant tempora verti
  20. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  21. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  22. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  23. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  24. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  25. luna dies et nox et noctis signa severa
  26. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  27. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  28. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  29. O genus infelix humanum, talia divis
  30. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  31. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  32. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  33. nec pietas ullast velatum saepe videri
  34. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  35. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  36. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  37. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  38. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  39. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  40. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  41. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  42. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  43. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  44. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  45. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  46. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  47. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  48. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  49. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  50. an divinitus aeterna donata salute
  51. perpetuo possint aevi labentia tractu
  52. inmensi validas aevi contemnere viris.
  53. praeterea cui non animus formidine divum
  54. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  55. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  56. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  57. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  58. corripiunt divum percussi membra timore,
  59. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  60. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  61. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  62. induperatorem classis super aequora verrit
  63. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  64. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  65. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  66. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  67. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  68. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  69. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  70. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  71. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  72. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  73. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  74. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  75. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  76. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  77. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  78. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  79. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  80. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  81. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  82. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  83. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  84. sive feras interficere et ditescere praeda;
  85. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  86. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  87. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  88. horribili sonitu silvas exederat altis
  89. a radicibus et terram percoxerat igni,
  90. manabat venis ferventibus in loca terrae
  91. concava conveniens argenti rivus et auri,
  92. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  93. posterius claro in terra splendere colore,
  94. tollebant nitido capti levique lepore,
  95. et simili formata videbant esse figura
  96. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  97. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  98. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  99. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  100. mucronum duci fastigia procudendo,
  101. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  102. materiemque dolare et levia radere tigna
  103. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  104. nec minus argento facere haec auroque parabant
  105. quam validi primum violentis viribus aeris,
  106. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  107. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  108. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  109. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  110. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  111. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  112. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  113. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  114. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  115. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  116. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  117. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  118. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  119. et lapides et item silvarum fragmina rami
  120. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  121. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  122. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  123. quo facilis magis est natura et copia maior.
  124. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  125. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  126. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  127. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  128. inde minutatim processit ferreus ensis
  129. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  130. et ferro coepere solum proscindere terrae
  131. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  132. et prius est armatum in equi conscendere costas
  133. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  134. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  135. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  136. et quam falciferos armatum escendere currus.
  137. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  138. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  139. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  140. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  141. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  142. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  143. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  144. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  145. et validos partim prae se misere leones
  146. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  147. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  148. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  149. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  150. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  151. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  152. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  153. inritata leae iaciebant corpora saltu
  154. undique et adversum venientibus ora patebant
  155. et nec opinantis a tergo deripiebant
  156. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  157. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  158. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  159. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  160. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  161. et validis socios caedebant dentibus apri
  162. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  163. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  164. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  165. nam transversa feros exibant dentis adactus
  166. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  167. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  168. concidere atque gravi terram consternere casu.
  169. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  170. effervescere cernebant in rebus agundis
  171. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  172. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  173. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  174. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  175. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  176. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  177. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  178. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  179. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  180. non quierint animo praesentire atque videre,
  181. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  182. et magis id possis factum contendere in omni
  183. in variis mundis varia ratione creatis,
  184. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  185. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  186. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  187. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  188. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  189. et facere ante viros lanam natura
  190. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  191. et sollertius est multo genus omne virile;
  192. agricolae donec vitio vertere severi,
  193. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  194. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  195. atque opere in duro durarent membra manusque.
  196. At specimen sationis et insitionis origo
  197. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  198. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  199. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  200. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  201. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  202. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  203. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  204. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  205. inque dies magis in montem succedere silvas
  206. cogebant infraque locum concedere cultis,
  207. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  208. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  209. caerula distinguens inter plaga currere posset
  210. per tumulos et convallis camposque profusa;
  211. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  212. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  213. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  214. At liquidas avium voces imitarier ore
  215. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  216. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  217. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  218. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  219. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  220. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  221. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  222. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  223. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  224. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  225. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  226. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  227. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  228. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  229. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  230. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  231. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  232. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  233. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  234. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  235. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  236. atque extra numerum procedere membra moventes
  237. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  238. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  239. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  240. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  241. ducere multimodis voces et flectere cantus
  242. et supera calamos unco percurrere labro;
  243. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  244. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  245. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  246. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  247. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  248. suavius, in primis placet et pollere videtur,