De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  2. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  3. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  4. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  5. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  6. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  7. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  8. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  9. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  10. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  11. egregias animo facies vigilante videbant
  12. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  13. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  14. membra movere videbantur vocesque superbas
  15. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  16. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  17. subpeditabatur facies et forma manebat,
  18. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  19. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  20. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  21. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  22. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  23. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  24. praeterea caeli rationes ordine certo
  25. et varia annorum cernebant tempora verti
  26. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  27. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  28. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  29. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  30. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  31. luna dies et nox et noctis signa severa
  32. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  33. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  34. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  35. O genus infelix humanum, talia divis
  36. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  37. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  38. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  39. nec pietas ullast velatum saepe videri
  40. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  41. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  42. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  43. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  44. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  45. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  46. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  47. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  48. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  49. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  50. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  51. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  52. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  53. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  54. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  55. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  56. an divinitus aeterna donata salute
  57. perpetuo possint aevi labentia tractu
  58. inmensi validas aevi contemnere viris.
  59. praeterea cui non animus formidine divum
  60. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  61. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  62. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  63. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  64. corripiunt divum percussi membra timore,
  65. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  66. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  67. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  68. induperatorem classis super aequora verrit
  69. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  70. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  71. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  72. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  73. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  74. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  75. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  76. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  77. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  78. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  79. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  80. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  81. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  82. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  83. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  84. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  85. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  86. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  87. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  88. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  89. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  90. sive feras interficere et ditescere praeda;
  91. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  92. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  93. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  94. horribili sonitu silvas exederat altis
  95. a radicibus et terram percoxerat igni,
  96. manabat venis ferventibus in loca terrae
  97. concava conveniens argenti rivus et auri,
  98. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  99. posterius claro in terra splendere colore,
  100. tollebant nitido capti levique lepore,
  101. et simili formata videbant esse figura
  102. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  103. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  104. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  105. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  106. mucronum duci fastigia procudendo,
  107. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  108. materiemque dolare et levia radere tigna
  109. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  110. nec minus argento facere haec auroque parabant
  111. quam validi primum violentis viribus aeris,
  112. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  113. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  114. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  115. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  116. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  117. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  118. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  119. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  120. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  121. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  122. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  123. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  124. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  125. et lapides et item silvarum fragmina rami
  126. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  127. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  128. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  129. quo facilis magis est natura et copia maior.
  130. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  131. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  132. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  133. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  134. inde minutatim processit ferreus ensis
  135. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  136. et ferro coepere solum proscindere terrae
  137. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  138. et prius est armatum in equi conscendere costas
  139. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  140. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  141. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  142. et quam falciferos armatum escendere currus.
  143. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  144. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni