De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  2. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  3. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  4. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  5. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  6. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  7. qui violat factis communia foedera pacis.
  8. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  9. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  10. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  11. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  12. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  13. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  14. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  15. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  16. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  17. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  18. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  19. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  20. non ita difficilest rationem reddere verbis.