De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  2. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  3. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  4. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  5. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  6. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  7. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  8. qui violat factis communia foedera pacis.
  9. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  10. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  11. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  12. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  13. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  14. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  15. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  16. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  17. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  18. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  19. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  20. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  21. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  22. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  23. egregias animo facies vigilante videbant
  24. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  25. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  26. membra movere videbantur vocesque superbas
  27. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  28. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  29. subpeditabatur facies et forma manebat,
  30. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  31. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  32. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  33. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  34. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  35. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  36. praeterea caeli rationes ordine certo
  37. et varia annorum cernebant tempora verti
  38. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  39. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  40. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  41. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  42. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  43. luna dies et nox et noctis signa severa
  44. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  45. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  46. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  47. O genus infelix humanum, talia divis
  48. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  49. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  50. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  51. nec pietas ullast velatum saepe videri
  52. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  53. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  54. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  55. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  56. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  57. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  58. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  59. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  60. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  61. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  62. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  63. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  64. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  65. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  66. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  67. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  68. an divinitus aeterna donata salute
  69. perpetuo possint aevi labentia tractu
  70. inmensi validas aevi contemnere viris.
  71. praeterea cui non animus formidine divum
  72. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  73. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  74. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  75. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  76. corripiunt divum percussi membra timore,
  77. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  78. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  79. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  80. induperatorem classis super aequora verrit
  81. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  82. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  83. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  84. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  85. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  86. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  87. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  88. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  89. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  90. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  91. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  92. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  93. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  94. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  95. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  96. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  97. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  98. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  99. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  100. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  101. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  102. sive feras interficere et ditescere praeda;
  103. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  104. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  105. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  106. horribili sonitu silvas exederat altis
  107. a radicibus et terram percoxerat igni,
  108. manabat venis ferventibus in loca terrae
  109. concava conveniens argenti rivus et auri,
  110. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  111. posterius claro in terra splendere colore,
  112. tollebant nitido capti levique lepore,