De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  2. inde magistratum partim docuere creare
  3. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  4. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  5. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  6. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  7. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  8. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  9. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  10. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  11. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  12. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  13. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  14. qui violat factis communia foedera pacis.
  15. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  16. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  17. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  18. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  19. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  20. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  21. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  22. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  23. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  24. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  25. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  26. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  27. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  28. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  29. egregias animo facies vigilante videbant
  30. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  31. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  32. membra movere videbantur vocesque superbas
  33. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  34. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  35. subpeditabatur facies et forma manebat,
  36. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  37. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  38. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  39. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  40. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  41. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  42. praeterea caeli rationes ordine certo
  43. et varia annorum cernebant tempora verti
  44. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  45. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  46. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  47. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  48. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  49. luna dies et nox et noctis signa severa
  50. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  51. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  52. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  53. O genus infelix humanum, talia divis
  54. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  55. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  56. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  57. nec pietas ullast velatum saepe videri
  58. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  59. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  60. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  61. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  62. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  63. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  64. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  65. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  66. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  67. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  68. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  69. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  70. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  71. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  72. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  73. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  74. an divinitus aeterna donata salute
  75. perpetuo possint aevi labentia tractu
  76. inmensi validas aevi contemnere viris.
  77. praeterea cui non animus formidine divum
  78. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  79. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  80. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  81. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  82. corripiunt divum percussi membra timore,
  83. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  84. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  85. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  86. induperatorem classis super aequora verrit
  87. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  88. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  89. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  90. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  91. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  92. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  93. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  94. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  95. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  96. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  97. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  98. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  99. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  100. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  101. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  102. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  103. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  104. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  105. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  106. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  107. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  108. sive feras interficere et ditescere praeda;
  109. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  110. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  111. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  112. horribili sonitu silvas exederat altis
  113. a radicibus et terram percoxerat igni,
  114. manabat venis ferventibus in loca terrae
  115. concava conveniens argenti rivus et auri,
  116. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  117. posterius claro in terra splendere colore,
  118. tollebant nitido capti levique lepore,
  119. et simili formata videbant esse figura
  120. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  121. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  122. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  123. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  124. mucronum duci fastigia procudendo,
  125. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  126. materiemque dolare et levia radere tigna
  127. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  128. nec minus argento facere haec auroque parabant
  129. quam validi primum violentis viribus aeris,
  130. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  131. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  132. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  133. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  134. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  135. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  136. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  137. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  138. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  139. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  140. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  141. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  142. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  143. et lapides et item silvarum fragmina rami
  144. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  145. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  146. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  147. quo facilis magis est natura et copia maior.
  148. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  149. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  150. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  151. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  152. inde minutatim processit ferreus ensis
  153. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  154. et ferro coepere solum proscindere terrae
  155. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  156. et prius est armatum in equi conscendere costas
  157. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  158. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  159. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  160. et quam falciferos armatum escendere currus.
  161. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  162. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  163. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  164. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  165. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  166. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  167. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  168. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  169. et validos partim prae se misere leones
  170. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  171. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  172. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  173. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  174. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  175. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  176. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  177. inritata leae iaciebant corpora saltu
  178. undique et adversum venientibus ora patebant