De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  2. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  3. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  4. ut fundamento stabili fortuna maneret
  5. et placidam possent opulenti degere vitam,
  6. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  7. certantes iter infestum fecere viai,
  8. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  9. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  10. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  11. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  12. ut satius multo iam sit parere quietum
  13. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  14. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  15. angustum per iter luctantes ambitionis;
  16. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  17. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,