De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  2. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  3. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  4. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  5. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  6. ut fundamento stabili fortuna maneret
  7. et placidam possent opulenti degere vitam,
  8. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  9. certantes iter infestum fecere viai,
  10. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  11. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  12. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  13. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  14. ut satius multo iam sit parere quietum
  15. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  16. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  17. angustum per iter luctantes ambitionis;
  18. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  19. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  20. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  21. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  22. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  23. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  24. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  25. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  26. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  27. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  28. inde magistratum partim docuere creare
  29. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  30. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  31. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  32. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  33. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  34. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  35. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  36. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  37. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  38. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  39. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  40. qui violat factis communia foedera pacis.
  41. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  42. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  43. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  44. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  45. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  46. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  47. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  48. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  49. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  50. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  51. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  52. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  53. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  54. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  55. egregias animo facies vigilante videbant
  56. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  57. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  58. membra movere videbantur vocesque superbas
  59. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  60. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  61. subpeditabatur facies et forma manebat,
  62. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  63. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  64. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  65. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  66. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  67. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  68. praeterea caeli rationes ordine certo
  69. et varia annorum cernebant tempora verti
  70. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  71. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  72. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  73. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  74. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  75. luna dies et nox et noctis signa severa
  76. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  77. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  78. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  79. O genus infelix humanum, talia divis
  80. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  81. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  82. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  83. nec pietas ullast velatum saepe videri
  84. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  85. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  86. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  87. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  88. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  89. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  90. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  91. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  92. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  93. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  94. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  95. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  96. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  97. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  98. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  99. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  100. an divinitus aeterna donata salute
  101. perpetuo possint aevi labentia tractu
  102. inmensi validas aevi contemnere viris.
  103. praeterea cui non animus formidine divum
  104. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  105. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  106. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  107. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  108. corripiunt divum percussi membra timore,
  109. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  110. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  111. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  112. induperatorem classis super aequora verrit
  113. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  114. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  115. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  116. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  117. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  118. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  119. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  120. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  121. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  122. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  123. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  124. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  125. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  126. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  127. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  128. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  129. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  130. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  131. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  132. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  133. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  134. sive feras interficere et ditescere praeda;
  135. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  136. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  137. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  138. horribili sonitu silvas exederat altis
  139. a radicibus et terram percoxerat igni,
  140. manabat venis ferventibus in loca terrae
  141. concava conveniens argenti rivus et auri,
  142. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  143. posterius claro in terra splendere colore,
  144. tollebant nitido capti levique lepore,
  145. et simili formata videbant esse figura
  146. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  147. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  148. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,